factograf
LA

Linux

Linux
Linus Torvalds, qui Linucem systematum administrativorum nucleum creavit.
Linus Torvalds, qui Linucem systematum administrativorum nucleum creavit.

Linux (-ucis, m.) dicitur omnia systemata administrativa computatralia quae nucleum Linucem(d)(en) comprehendunt. Haec systemata, quamquam ubique simplius Linuces appellantur, a rerum autem informaticarum peritis saepe potius GNU/Linux appellantur, quia omnia haec systemata multis programmatibus ab incepto GNU prolatis utuntur.

In mundi mercatu, Linux est unus ex variis substitutionibus? systematis Microsoft. Linux autem a communione programmatorum creatus est, sicut Vicipaedia. Non solum gratis, sed etiam apertus est, quare haec programmata libera ab omnibus usoribus inspectari et elaborari possunt.

In familia Linucum Chrome OS praeclarum reperitur.

Historia

Linux ex cogitatione Lini Torvalds anno 1991 ortus est. Linus enim, qui systema Minicem amabat, hoc systema systemati Unici simile factum haud putabat esse perfectum, maluitque novum systema administrativum creare modo ad se delectandum et ad se informaticam melius discendum.

Postea, die 17 Septembris anno 1991, Linus suo systemati administrativo versionem 0.1 nuclei creavit.

Tandem anno 1992 Orestes Zborowski Linucem X Server excogitavit ad non solum systema texticum sed systema graphicum quoque habendum.

Anno 1994 demum Linus versionem 1.0 praebuit post versiones 66 medias.

Distributiones

Linux exsistit in multis formis, quae species Linucis distributiones appellantur. Quaeque distributio suum nomen proprium habet. Una distributio hodierna populo grata est Ubuntu.

Alia exempla distributionium Linucis sunt:

Nexus interni

Notae

  • Commentarius Interretelis Encyclopaediae Britannicae de Linux.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Linucem spectant.

Read next

In 166 languages

laAcèhAfrikaansAlemannischአማርኛaragonésअंगिकाالعربيةܐܪܡܝܐالدارجةمصرىঅসমীয়াasturianuazərbaycancaتۆرکجهбашҡортсаBoarischžemaitėškaBikol Centralбеларуская (тарашкевіца)беларускаябългарскиभोजपुरीবাংলাbrezhonegbosanskiBasa Ugicatalà閩東語 / Mìng-dĕ̤ng-ngṳ̄CebuanoکوردیcorsučeštinakaszëbscziCymraegdanskDeutschZazakidolnoserbskiΕλληνικάEnglishEsperantoespañoleestieuskaraفارسیsuomivõrofrançaisFryskGaeilgegalegoAvañe'ẽ客家語 / Hak-kâ-ngîעבריתहिन्दीhrvatskihornjoserbsceKreyòl ayisyenmagyarհայերենԱրեւմտահայերէնinterlinguaBahasa IndonesiaInterlingueIdoíslenskaitaliano日本語la .lojban.JawaქართულიQaraqalpaqshaTaqbaylitқазақшаភាសាខ្មែរಕನ್ನಡ한국어کٲشُرRipoarischkurdîкомикыргызчаLëtzebuergeschLingua Franca NovaLigurelombardlingálaລາວlietuviųlatviešuमगहीBasa BanyumasanMalagasyMāoriмакедонскимонголमराठीBahasa Melayuမြန်မာဘာသာNedersaksiesPlattdüütschनेपालीनेपाल भाषाNederlandsnorsk nynorsknorskoccitanଓଡ଼ିଆиронਪੰਜਾਬੀpolskiPiemontèisپنجابیپښتوportuguêsRuna Simiromânăрусскийрусиньскыйсаха тылаsardusicilianuScotsسنڌيsrpskohrvatski / српскохрватскиසිංහලSimple EnglishslovenčinaslovenščinaSoomaaligashqipсрпски / srpskiSeeltersksvenskaKiswahiliślůnskiதமிழ்తెలుగుtetunไทยTagalogtoki ponaTürkçeтатарча / tatarçaудмуртукраїнськаاردوoʻzbekcha / ўзбекчаvènetovepsän kel’Tiếng ViệtWest-VlamswalonWinarayWolof吴语მარგალურიייִדישYorùbáVahcuenghZeêuws文言閩南語 / Bân-lâm-gí粵語中文

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article