factograf
LA
Sign in

Carmenta

Carmenta

Carmenta (vel fortasse rectius Carmentis), una ex Camenis, a Vergilio poeta tamquam mater Evandri (quem genuerat vel ex Mercurio vel ex alio patre) et "fatidica" (id est futura praedicens quae fato iam destinata essent) in Aeneidem inducta est. Nonnulli Carmentam etiam Italos homines litteras docuisse voluerunt.. Hae fabulae a nomine eius ductae sunt: nam dea carminum visa est. Post Vergilium Ovidius poeta quoque narravit ut Carmenta vaticinationibus suis filium Evandrum ex Arcadia, unde pulsi erant, usque ad fatalem locum, id est Palatinum montem, velut Sibylla quaedam, duxerit: in quo monte novam urbem Pallanteum condidere et Herculem Aeneamque hospites acceperunt. Addit Ovidius deas Porrimam et Postvertam, Carmentae "sive sorores sive fugae comites", cum ea ex Arcadia fugisse.

At revera non e Graecia in Latium venit sed antiquissima dea Latina est: flaminem enim sibi proprium habebat. Ab eius nomine porta Carmentalis Romae dicta est. Carmentalia porro feriae in eius honorem bis mense Ianuario coram pontificibus celebrabantur (11 et 15 Ianuarii). A matronis maxime colebatur quod patrona praegnantium feminarum erat, seu singula seu in duabus personis, si recte Varro explicavit ("Carmentes, quarum altera Postverta cognominatast, Prosa altera, a directi perversique partus et potestate et nomine"); ita et alibi plurali numero designantur Carmentes.

Fontes

"... Nymphae priscum Carmentis honorem
Vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros
Aeneadas magnos et nobile Pallanteum"

Plura legere si cupis

  • Marco Fucecchi, "Carmenta ed Egeria: due ispiratrici silenziose nei Fasti di Ovidio", Dictynna, 2017: 14.
  • Charles Guittard, "« Carmen » et « Carmenta »: chant, prière et prophétie dans la religion romaine" in Chanter les dieux: Musique et religion dans l'Antiquité grecque et romaine, Presses universitaires de Rennes, 2001: 173-180
  • Paola Mazzei, "Alla ricerca di Carmenta: vaticini, scrittura e votivi", Bullettino della Commissione Archeologica Comunale di Roma, 2005: 61-81

Nexus externi

Read next

In 27 languages

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article