factograf
LA
Sign in

Camenae

Camenae
Vide etiam paginam discretivam: Camena (discretiva).

Camenae apud Romanos fontium et aquarum Nymphae erant e quibus nobilissimae Carmenta (a qua "Porta Carmentalis", una ex portis urbis Romae, nominata) et Egeria sunt. Cum Diana Nemorensi conjunctae sunt: ideo nascentibus praesunt infantibus et res canunt futuras.

Saepe a poetis Latinis invocantur proinde ac si Musae essent, tamquam fontes carminum. Livius quidem Andronicus primum Odysseae versum sic interpretabaturː Virum mihi, Camena, insece versutum. Romani enim Camenas a canendo vel carmine (id est *can-men*) dictas credebant. Hodie vero multi auctores linguae Latinae periti de hac origine valde dubitant et nomen earum Tuscum potius esse arbitrantur ac "ministras" significare sicut camillum/camillam. Lucus Romae ad portam Capenam eis a Numa consecratus est, qui sub imperatoribus nymphaeum marmoreum factum est. Dies festus huius delubri idem erat atque Dianae: 13 Augusti.

Fontes

Fasti Antiates Maiores: Feriae Camenarum Idibus Sextilibus notantur (DIANAE ... CAME)
Fasti Antiates Maiores: Feriae Camenarum Idibus Sextilibus notantur (DIANAE ... CAME)
  • Verba Titi Livii libro primo ab Urbe condita haec sunt: "Lucus erat quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua quo quia se persaepe Numa sine arbitris velut ad congressum deae inferebat, Camenis eum lucum sacravit"
  • De supposita verbi origine lege Varronem libro septimo de Lingua latina capite tertio (XXVI)
  • Iuvenalis Satura III,11-20.
  • Ovidius libro quinto decimo Metamorphoseon 482.

Read next

In 22 languages

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article