factograf
LA
Sign in

Arcadia

Arcadia

Key facts

estregio antiqua, regio geographica
civitasGraecia
procuratio superiorArcadia
descriptum in fonteEncyclopaedia Nuttalli
Vide etiam: Arcadia (discretiva)

Arcadia (Graece Ἀρκαδία) fuit historica Graeciae antiquae regio, media Peloponneso sita et montibus circumcincta et occupata, quorum culmen erat mons Cyllene, 2376 metra altus. Alii montes ob religionem aut mythologiam noti erant ut Maenalus, Lycaeus, Pholoe, Parthenius.

Arcadia in parte boreali ab Achaea montibus Cyllene, Aroania et Erymantho separata est, in parte orientali ab Argolide Oligyrtus, Lyrceus, Artemisius et Parthenius montes eam separant, in parte australi ramis Parnonis et Taygeti a Laconia et Lycaeo monte a Messenia. A parte occidentali ad Elidem Arcadia aperta est. Per mediam Arcadiam ab Aroania in austroorientem iugum Maenali protenditur, quod regionem in duas partes impares dividit. Partem orientalem planities elata occupat sine fluviis magnis; hic lacus Stymphalis et lacus Pheneates exsiccatus siti sunt. Pars occidentalis, quamvis montuosa, Alphei et accolarum eius pelvis siccationis est.

Praecipua civitas antiqua erat Megalopolis, e pluribus vicis in unum coactis a duce Thebano Epaminonda anno 369 a.C.n. condita ut Lacedaemoniorum potentiae obstaret. Tum confoederatio Arcadica creata est quam bule decem milium moderabatur. Tempore Strabonis geographi, primis annis principatus Romanorum, incolis paene vacua iam erat. Asinorum equorumque nutriendorum curae in primis dedita tum erat.

Regio antiqua nomen suum nomo vel praefecturae hodiernae Arcadiae dedit..

Urbes

Fontes

Plura legere si cupis

  • Laurent Dubois, Recherches sur le dialecte arcadien: grammaire, corpus dialectal, notes, index, bibliographie, Lovanii, 1988 Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica
  • Madeleine Jost, Sanctuaires et cultes d'Arcadie, Vrin, 1985 Recensio critica
    • "Sanctuaires d’Arcadie trente ans après: bilan des recherches", Bulletin de correspondance hellénique, 2018ː 97-143

Read next

In 29 languages

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article