factograf
LA
Sign in

urbs in Russia

Bielogroda

Bielogroda

Key facts

numerus incolarum321,761
area153km²
estmegalopolis
civitasRussia
inceptio1596
elevatio super fastigio maris130m
In parte Bielogrodae media
In parte Bielogrodae media
Vide etiam paginam discretivam: Belogradum (discretiva).

Bielogroda vel Leucopolis (Russice Белгород), urbs est in Russia, ad Tanaim Minorem sita, metropolis regionis Bielogrodensis (Bielgorodensis). Circa 391 milia incolarum (anno 2017) habet.

Urbs est valens sedes scientiae, culturae, industriae, mercaturae et transportationis. Stationem ferriviariam et aeroportum habet.

Historia urbis

Bielogroda anno 1596 ut castrum condita est.

Annis 1727—1779 urbs erat metropolis gubernii in Imperio Russico.

Tempore Belli Magni Patrii pugnae gravissimae prope Bielogrodam acciderunt. Urbs bis, a 24 Octobris anni 1941 ad 9 Februarii anni 1943 et a 18 Martii ad 5 Augusti anni 1943, a copiis Germanicis occupabatur. In honorem liberationis Bielogrodae atque Orelae a copiis Sovieticis Moscuae salutatio e 124 gunnis producta est, quae tempore belli illius fuit prima talis salutatio, liberationem urbium Sovieticarum signans. Propterea, Bielogroda cognominata est "urbs salutationis primae", anno 2007 autem facta est una e primis urbibus Russiae, titulo "Urbis gloriae militaris" ornatis.

Anno 1954 urbs facta est metropolis regionis.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Bielogrodam spectant.
Situs geographici et historici: Locus:  • OpenStreetMap • GeoNames • Facebook Places • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
  • Pagina de Bielogroda Encyclopaediae Russicae Magnae (Russice)

Read next

In 97 languages

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article