- Si de aliis urbibus Valentia nomine vis legere vide Valentia (discretiva)
Ipsis autem Valentinis ex tam Illustri Nobilique Municipio― Marcus Tullius Cicero, Orationes Verrinae, Vv 16
Vibo (-onis, m.) vel Hippo (-onis, m.), plenius Vibo Valentia (alia nomina: Hipponium; recentius: Mons Leonis) (Italiane Vibo Valentia) est Urbs Italiae et municipium, circiter 33 910 incolarum, in Regione Bruttio situm et caput Provincia Vibonensi. Urbani Vibonenses sive Valentini appellantur.
Insigne

Sententia
Sententia urbis est: S.P.Q.V. Senatus PopulusQue Vibonensis.
Nomima latina urbis
Nomina antiqua in lingua Latina fuerunt Vibo sive Hippo moxque Vibo Valentia, Graece autem Ἱππώνιον. Nomen historicum in lingua Italiana fuit Monteleone di Calabria (unde Latine: Mons Leonis et Mons Leonis Calabriae) sed anno 1927 cives adoptaverunt nomen classicum.
Alia nomina latina urbis sunt: Hipponium, deinde Vibona Balentia, Valentia, Vibonia; in aetate media Mons Leo, Montileonum.
Nomina latina urbanorum sunt: Vibonenses vel Valentini; etiam Vibovalentini.
Historia
Vibo fine septimi saeculi a.C.n. a Graecibus e Locris sub nomine Hipponion condita est, sed eo tempore oppidum Bruttiorum nomine Veip iam exstabat. Secundum Diodorum Siculum Dionysius Senex tyrannus Syracusanus anno 388 a.C.n. urbem cepit et deportavit incolas, qui post decem annos cum auxilio Carthaginesium redierunt. Anno 192 a.C.n. colonia Romana deducta est.
Post eversionem urbis a Saracenis Vibo ab imperatore Friderico II ex novo sub nomine Mons Leonis Calabriae aedificata est.
Clari cives
Aedificia egregia
- Ecclesia matrix vibonensis S. Mariae Maioris
Ecclesia Catholica Romana
Vibo Valentia fuit sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae et hodie Sedes Titularis Ecclesiae Catholicae Romanae. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Vibonensis est. Hodie municipium ad Dioecesem Miletensem-Nicotriensem-Tropiensem pertinet.
Fractiones, vici et loci in municipio
Fractiones
- Vibonensis Portus (Italiane Vibo Marina),
Bivona, Longobardi, Piscopio, Porto Salvo, San Pietro, Stazione, Triparni, Vena Inferiore, Vena Media, Vena Superiore, Vibo Marina
Municipia finitima
Nexus interni
- Bruttium (regionem),
- Provinciam Vibonensem,
- Urbes Italiae.
Nexus externi
- Situs Publicus (Italiane)
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Vibonem (sive) Valentiam spectant. |
Pinacotheca

