Carraria (-ae, f.) (alia nomina: Cararia) (Italiane: Carrara) est Urbs Italiae et municipium, circiter 62 592 incolarum, in Regione Tuscia et in Provincia Massensi et Carrariensi situm. Urbani Carrarienses appellantur.
Insignia


Sententia
Sententia urbis est: In rota fortitudo mea.
Historia
A saeculo XV usque ad saeculum XIX Cararia ad Principatum Massae et Carariae (postea Ducatum) pertinuit. Anno 1829 Cararia Ducatui Mutinae et Regii coniuncta est, qui finem habuit anno 1860, cum Ducatus et ergo etiam Cararia Regno Sardiniae, quod insequenti anno novum regnum Italiae fit, adiunctae sunt.
Praeclari cives
Carrariae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae:
Nati
- Peregrinus Rossi, iuris consultus et politicorum peritus,
- Emanuel Repetti, geographus, historicus, ac naturae studiosus.
- Georgius Chinaglia, pedilusor
Ecclesia Catholica Romana
Carraria sedes episcopalis est cum Massa ac Apua; nomen sedis episcopalis Dioecesis Massensis-Apuana est.
Fractiones, vici et loci in municipio
Fractiones
- Aventia (Italiane: Avenza)
Battilana, Bedizzano, Bergiola, Bonascola, Castelpoggio, Codena, Colonnata, Fontia, Fossola, Fossone, Gragnana, Marina di Carrara, Miseglia, Nazzano, Noceto, Sorgnano, Torano.
Municipia finitima
- Fivisanum,
- Fosdenovum,
- Massa,
- Castrum Horti Novi (SP),
- Sergianum (deinde Castrum Sarzanae) (SP).
Nexus externi
- Situs publicus (Italiane)
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Carrariam spectant. |
Pinacotheca



Notae
Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!
