Ordo: Rotaliida
Familia: Nummulitidae
Genus: Nummulites
Lamarck, 1801
Nummulites est genus foraminiferorum, a Palaeocaeno usque ad hodiernum diem vivens. Testae nonnullorum Nummulitum fossilium latitudinem usque ad 16 cm attingebant, unde et inter omnium maximos organismos unicellulares habentur.
Descriptio

Testa Nummulitum lenti vel nummo (unde et nomen) similis est. Extrinsecus simplex videtur, sed structura interna permulta elementa habet, cameras nempe septis separatas, certo ordine a prima usque ad novissimam dispositas. Habentur etiam trabeculae et granula.
Species Nummulitum formas duplices triplicesve possident. Forma enim macrosphaerica (seu megalosphaerica), testam parvam sed primam cameram magnam habens, gametas producit, quibus coniunctis zygotum formatur. E zygoto forma microsphaerica, testam magnam sed primam cameram parvam habens oritur, e qua per sporas forma macrosphaerica iterum originem ducit. Apud nonnullas tamen species tres formae habentur, duae asexualiter se reproducentes, una sexualiter.
Numerus specierum Nummulitum 130 excedit, e quibus enumerari possunt Nummulites laevigatus, circa Lutetiam frequens, Nummulites gizehensis, in Oriente frequens, et Nummulites millecaput, omnium maximus.
Historia investigationis

Plinius, pyramides Aegyptiacas describens, eas ab “arena pura... lentis similtudine” circumdari memorat, quod ad testas Nummulitum refertur. Saeculo sexto decimo a Conrado Gesnero Nummulites quae communiter in agro Parisiensi inveniuntur tamquam “cochleae polythalamiae” describuntur, postea a Iohanne Scheuchzero tamquam “lentes lapideae”. Scientiarum naturalium cultores Nummulites ad Cephalopoda pertinere opinabant, antequam medio saeculo undevicesimo eos nonnisi unam cellulam habere intelligerent.
Nummulites perutiles in stratigraphia sunt; eorum enim evolutio celeris aevum stratorum geologicorum dignoscere permittit.
Bibliographia
- Blondeau, A. (1972) Les Nummulites. Parisiis: Vuibert.
- Schaub, Ioannes (1981) Nummulites et Assilines de la Téthys paléogène. Taxinomie, phylogénèse et biostratigraphie. Mémoires suisses de Paléontologie, vol. 104–106.