Iordanes (natus anno ignoto; mortuus post annum 552), filius Alanoviiamuthis, notarius meruit iuxta Gunthicem; fuit postea rerum gestarum scriptor tam Gothorum quam Romanorum.
De vita
Ipse dicit avum suum, Pariam nomine, notarium meruisse apud magistrum militum Alanorum Candacem sub imperio Romano in Moesia Inferiore aut Scythia Minore habitantem; seipsum olim notarium esse Gunthicis Gothi Amali(en), cuius mater soror erat Candacis; Gunthicem autem magistrum militum in Thracia versatum esse. Eo tempore gens Gothorum ad confoederationem gentium Germanicarum pertinebat, quae in meridiana Danubii ripa habitantes in dicione erant Iustiniani Imperatoris Romani Orientalis.
Vita militari abiecta, post conversionem suam (a saeculo in vitam religiosam?), Iordanes anno fere 542 pestem "Iustinianam" dictam Constantinopoli observabat. Ibidem post novem annos librum suum De origine actibusque Getarum componebat, historia Gothica Cassiodori tres dies tantum perlecta.
Opera

- De origine actibusque Getarum. Hoc volumen historicis est grave quia eum Iordanes Latine circa annum 551 scripsit, post quam historiam Gothorum Cassiodori, librum qui nobis non servatur, legerat.
- De summa temporum vel origine actibusque gentis Romanorum. Hoc in libro de Proelio apud campos Catalaunicos gesto narrat.
Bibliographia
- Arne Soby Christensen, Cassiodorus, Jordanes and the History of the Goths: Studies in a Migration Myth. Hafniae: Museum Tusculanum Press, 2002. ISBN 87-7289-710-4.
- Brian Croke, "Jordanes and the Immediate Past" in Historia vol. 54 (2005) pp. 473-494 JSTOR
- Stanislav Doležal, "Who was Jordanes?" in Byzantion vol. 84 (2014) pp. 145-164 JSTOR
- O. Giordano, Jordanes e la storiografia nel VI secolo. 1973
- F. Giunta, Jordanes e la cultura dell'alto medio evo: contributo allo studio del problema gotico. Palermo, 1952; recensio huius operis
- James J. O'Donnell, "The aims of Jordanes" in Historia vol. 31 (1982) pp. 223–240 JSTOR
- Lieve Van Hoof, Peter van Nuffelen, "The Historiography of Crisis: Jordanes, Cassiodorus and Justinian in mid-sixth-century Constantinople" in Journal of Roman Studies vol. 107 (2017) pp. 275-300 JSTOR
- Peter Van Nuffelen, Lieve Van Hoof, interprr., Jordanes: Romana and Getica (Translated texts for historians). Liverpolii: Liverpool University Press, 2020
Nexus externi
- De origine actibusque Getarum et De summa temporum vel origine actibusque gentis Romanorum in Monumenta Germaniae Historica Theodori Mommsen
- The Latin library
- De origine actibusque Getarum: opus Anglice conversum
- Brian Swain, Empire of Hope and Tragedy: Jordanes and the Invention of Roman-Gothic History (dissertatio Universitatis Civicae Ohiensis, 2014)
