Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
| Natura chemica | |
|---|---|
| Formula chemica | C9H17NO2 |
| Massa molaris | 171.237 g/mol |
| PubChem | 3446 |
| DrugBank | DB00996 |
| Natura pharmacologica | |
| Codex ATC | N03AX12 (WHO) |
| Semivita biologica | 5 - 7 horae |
| Metabolismus | generaliter non mutatum |
| Excretio | renibus |
| Ad usum therapeuticum | |
| Applicatio | per os |
| MedlinePlus | a694007 (Anglice) |
Gabapentinum est medicamentum pharmaceuticum cum virtutibus anticonvulsivis convulsionum partialium quod in doloribus neuropathicis, epilepsia tractandis adhibetur.
Natura Gabapentini




Natura chemica
Gabapentinum est acidum carboxylicum, atque gregibus -COOH et -NH2, in sensu lato, etiam aminoacidum. Nomen IUPAC suum est acidum 2-[1-(amino-methylo)-cyclohexyli]aceticum, massa molaris sua 171.237 g/mol.
Natura pharmacologica
Gabapentinum est medicamentum cum virtutibus anticonvulsivis et analgeticis (contra dolorem). Codex ATC est N03AX12 (WHO).
Modi effectuum etiamnunc non clare evoluti sunt, quamquam adhuc diversae consultationes divulgatae sunt:
- Gabapentinum varias membranas per transportatores aminoacidorum (systema L) transire,
- id intra cerebrum GABA summa per effectus ad receptoria GABA augere,
- id canales tensione pendentes ionticos calcii (VGCC) obsidere,
- id liberationem neurotransmissorium monoaminergicorum minuere,
Effectus ad receptoria GABA
Obsidens subunitates receptoriorum GABA et B1a et B2 Gabapentinum incrementum summae neurotransissoris GABA perficere videtur.
Pharmacodynamica
Gabapentinum canalis ionticus calcii canales ionticos calcii obsidet.
Pharmacocinetica
Semivita biologica . 5 - 7 horae sunt. Excretio est generaliter non mutatum per urinas.
Effectus Gabapentini
Effectus sunt fatigatio, siccitas oris, vertigo, capitis dolor, vomitus, insomnia.
Usus Gabapentini
Indicatio
Gabapentinum in doloribus neuropathicis, epilepsia, vulvodynia tractandis adhibetur. Effectus autem aegrotorum cum fibromyalgiae Gabapentino enim se non convincere videntur, quia non plus quam 35% eorundem deminutio dolorum sentiant.
Doses
Dosis diurna definita (DDD) est 1800 mg per die p.o.
