
Emmelkampus (Theodisce Emlichheim; Saxonice et Batavice Emmelkamp) est commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Quod ad commune etiam vicus Volzel (Theodisce Volzel) pertinet. Est praeterea sedes administrationis communis generalis eiusdem nominis.
Historia
Anno 1352 Emmelkampus nomine "Emminchen" primo in actis descriptum est. Tum ad comitatum Binethensem usque ad annum 1753 pertinuit, cum Friedericus Carolus comes Emmelkampi cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 Emmelkampus ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo Emmelkampus pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 vicus Holzel ad Emmelkampus adiunctus est. Eodem anno Emmelkampus caput communis generalis Emmelkampi factum est. Anno 2011 Sigrun Mittelstädt-Ernsting (CDU) nova magistra civium electa est.
Nexus externus
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Emmelkampum spectant (Emlichhheim, Emlichheim). |
- Pagina officialis communis et communis generalis Emmelkampi
_Ringer_Strasse_DSCN9469Com.jpg?width=1280)