←Sep October Nov →
Hebdomas Lun Mar Mer Iov Ven Sat Sol hebd. 40 28 29 30 1 2 3 4 hebd. 41 5 6 7 8 9 10 11 hebd. 42 12 13 14 15 16 17 18 hebd. 43 19 20 21 22 23 24 25 hebd. 44 26 27 28 29 30 31 1 hebd. 45 2 3 4 5 6 7 8 (ISO 8601) (ordo dierum anno 2026) Index dierum
23 Octobris est dies 296ª anni (297ª annis bissextilibus) in calendario Gregoriano. 69 dies manent.
Secundum Calendarium Romanum est ante diem decimum Kalendas Novembres, quod a.d. X Kal. Nov. abbreviatur.
Eventa
Saeculo 1 a.C.n.
- 42 a.C.n. - Proelio apud Philippos commisso Marcus Iunius Brutus et Gaius Cassius Longinus interfectores Caesaris a militibus Octaviani atque Marci Antonii triumvirorum vincuntur.
Saeculo 5
- 424 - Valentinianus III quinque annos natus a consobrino Theodosio II Thessalonicae Caesar nominatur.
- 425 - Valentinianus III sex annos natus a consobrino Theodosio II Romae Augustus nominatur.
Saeculo 6
- 585 - Synodus Matisconis vectigal "decenia" in Regno Francorum solvendum esse primo decernit.
Saeculo 8
- 787 - Nicaeae Concilium Nicaenum Secundum finitur.
Saeculo 15
- 1520 - Aquisgrani Carolus V Rex Romanorum coronatur.
Saeculo 18
- 1707 - Parlamentum Britannicum Angliae et Scotiae regnis coniunctis primo convenit.
Saeculo 19
- 1862 - Otho rex Graeciae per seditionem expellitur. Una cum praeside ministrorum Gennaeo Colocotrone in exilium fugit. Primus minister pro tempore Demetrius Bulgares nominatur.
- 1868 - Aetas Meiji inicipit post restaurationem Meiji in Iaponia.
- 1894 - Leo de Caprivi, cancellarius Germanicus, a magistratu recedit.
Saeculo 20
- 1930 - Fuad I, rex Aegypti novam constitutionem promulgans se ipsum dictatorem facit.
- 1940 - In Hendaye oppido Adolfus Hitler et Franciscus Franco conveniunt. Frustra Hitler duci Hispaniae persudadere conabat, ut Hispania Bello Orbis Terrarum II interfutura esset.
- 1943 - Cassala urbs Germaniae impetu maximo pyroboletarum alligatorum deletur.
- 1954 - Pax Parisiensis de statu rei publicae foederatae Germaniae agens decernitur.
- 1955 - Incolae Saraviae suffragio propositum Franciae de terra Europaea Saravia facienda repellunt. Ioannes Hoffmann praeses ministrorum, qui proposito favebat, a magistratu rededit.
- 1956 - Res Novae Hungaricae fiunt.
Saeculo 21
- 2001 - Apple Inc. apparatum Ipodium publicit.?
- 2004 - Terrae motus magnus in Niigata Iaponiae fit.
- 2011
- Motus Libycus anni 2011 finitur.
- Terrae motus magnus in Turcia orientali fit.
Nati
Saeculo 16
- 1532 - Ioachim Cureus, theologus, scriptor, rerum gestarum scriptor et medicus Germanicus; mortuus est anno 1573.
Saeculo 18
- 1715 - Petrus II, imperator Russiae (mortuus 1730).
- 1796 - Stephanus Franscini, vir publicus Helveticus (mortuus 1857).
Saeculo 19
- 1801 - Albertus Lortzing, compositor Germanicus (mortuus anno 1851)
- 1817 - Petrus Larousse, lexcographicus, excyclopedista et paedagogus Francicus (mortuus anno 1875)
- 1835 - Adli Ewing Stevenson I, politicorum peritus Americanus (mortuus est anno 1914)
- 1857 - Ioannes Luna, pictor Philippinarum (mortuus anno 1899)
- 1868 - Alfredus Mond, iuris consultus et politicus Britannicus (mortuus anno 1930)
- 1876 - Franciscus Schlegelberger, vir publicus Germanicus factionis NSDAP (mortuus anno 1970)
- 1890 - Eberhardus Wildermuth vir publicus Germanicus et sodalis factionis FDP (mortuus anno 1952)
- 1894 - Ludgerius Westrick, vir publicus Germanicus factionis CDU (mortuus anno 1990)
- 1896 - Romanus Jakobson, linguista Russicus et Americanus (mortuus 1982).
- 1899 - Tarcisius Vincentius Benedetti, sacerdos Carmelitarum Discalceatorum et episcopus (Dioecesis Laudensis) (mortuus anno 1972)
Saeculo 20
- 1905 - Felix Bloch, physicus Helveticus (mortuus anno 1983)
- 1908 - Elias Frank, physicus Sovieticus (mortuus anno 1990)
- 1940 - Pele, pedilusor Brasilianus (mortuus anno 2022)
- 1942 - Michael Crichton, scriptor Americanus (mortuus anno 2008)
- 1954 - Ang Lee, moderator cinematographicus Taivanicus.
- 1957 - Paulus Kagame, praeses Ruandae.
- 1959 - Alfredus Yankovic, cantor Americanus carminum satyricorum.
- 1964 - Robertus Trujillo, musicus Americanus (Metallica).
- 1971 - Bohuslaus Sobotka, primus minister Cechiae.
- 1974 - Aravind Adiga, diurnarius et scriptor Indicus.
- 1976 - Ryan Reynolds, actor Canadiensis.
- 1982 - Alexander Lukovic, pedilusor Serbicus.
- 1985 - Masiela Lusha, actrix, moderatrix cinematographica et poëtria Americana.
- 1986 - Aemilia Clarke, actrix Anglica
Mortui
Saeculo 1 a.C.n.
Saeculo 19
- 1869 - Eduardus Galfridus Smith Stanley, primus minister Britanniarum Regni (natus anno 1799)
- 1872 - Theophilus Gautier, scriptor Francicus (natus anno 1811)
- 1874 - Abraham Geiger, clarus rabinus et doctus Germanicus, qui religionis Iudaicae emendationi favebat (natus anno 1810)
- 1893 - Alexander Iosephus de Battenberg, annis 1879 - 1886 primus princeps Bulgariae (natus anno 1857)
Saeculo 20
- 1910 - Chulalongkorn, rex Siamensis (natus anno 1853)
- 1944 - Carolus Glover Barkla, physicus Britannicus (natus anno 1877)
- 1956 - Augustus Kubizek, amicus aequalis Adolphi Hitler, qui multa - sed dubia - de amico tradidit (natus anno 1888)
- 1958 - Ericus Köhler, vir publicus Germaniae et sodalis primo Factionis Theodiscae Popularis (DVP), deinde Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) (natus anno 1892)
- 1962 - Henricus Drury Hatfield, gubernator Virginiae Occidentalis (natus anno 1875)
- 1966 - Clara McDowell, actrix Americana (nata anno 1877)
- 1986 - Eduardus Adelbertus Doisy, biochemicus Americanus (natus anno 1893)
Saeculo 21
- 2005 - Ioannes Fraser Muth, oeconomiae peritus Americanus (natus anno 1930)
- 2011 - Carolus-Henricus Spilker, vir publicus Germanicus et sodalis factionis CSU (natus anno 1921)
- 2014 - Tullius Regge, physicus Italicus (natus anno 1931)
Festa et Feriae
- Dies Chulalongkorn (Thailandia)
- Dies Rei publicae (Hungaria)