factograf
LA

Philippi

Philippi

Key facts

esturbs antiqua, situs archaeologicus, Polis
civitasGraecia
conditorPhilippus II
descriptum in fonteNordisk familjebok

Philippi (-orum; Graece Φίλιπποι) fuit urbs antiqua Macedoniae orientalis, a Philippo II anno 356 a.C.n. condita et e nomine suo appellata. In eodem loco posuit ubi steterat oppidum Graecum nomine Crenides (Κρηνῖδες, scil. "fontes"). Ruinae Philipporum hodie in regione Graeca Macedonia Orientalis et Thracia iacent.

Locus illustris factus est quia ibi, mense Octobri anni 42 a.C.n., proelium magni momenti ad fortunam Imperii Romani futuri commissum est. triumviri Octavianus et Marcus Antonius ultimos fautores senatoriae auctoritatis atque veteris reipublicae, Gaium Cassium et Marcum Brutum, debellaverunt. Post victoriam colonia veteranorum Romanorum in hunc locum deducta est.

Plura legere si cupis

  • Cédric Brélaz, Philippes, colonie romaine d’Orient, Athenis, 2018.

Nexus externi

Situs geographici et historici: Locus: ,  • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Treccani

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!

Read next

In 48 languages

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article