factograf
LA

Vicecomes

Vide etiam paginam discretivam: Vicecomes (discretiva).

Vicecomes ad litteram est vicarius comitis, qui vices comitis exsequitur.

In Anglia mediaevali vicecomites (vel geraifae et scirevi, Anglice sheriffs) appellabantur regis officiales? ad comitatus gubernationem quotannis constituti. Interdum iudicis loco fungebantur, ad causas scilicet minores, quae illorum iurisdictioni suberant, interdum etiam ministrorum et mandatariorum regis officium exsequebantur. Erat officium simile in Normannia.

Deinde vicecomes, praecipue in Britannia, sed alibi quoque, factus est titulus nobilitatis titulo comiti inferior. Primus vicecomes nobilis in Anglia dicitur Ioannes de Beaumont, primus vicecomes Beaumont.

Nexus externi

  • "Viscount and Viscountess" apud Debrett's (Anglice)
Tituli nobilitatis: series paginarum brevium

Imperator • Rex • Rex vicarius • Archidux • Magnus dux • Dux • Magnus Princeps • Princeps Elector • Princeps • Knezus • Iarlus • Marchio • Comes • Grafio • Vicecomes • Baro • Eques • Fidalgus • Nobilis • Dominus

Read next

In 62 languages

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article