factograf
LA
Sign in

Varegi

Varegi

Varegi vel Varaegi seu Waregi (Ruthenice antiqua Варѧзи) sive Varangi (Graece Βάραγγοι), e Nordico antiquo Væringjar, fuere populi, mari Baltico adiacentes.

Secundum opinionem dominantem, Varegi (Варѧзи) vocabulum in litteris Ruthenicis antiquis ad saeculum tredecimum fuit nomen commune pro navigatoribus atque mercatoribus bellicosis Scandinavicis, i.e. Viccingis. Ut Nicolaus Kostomarov explicavit, Varegi vel Varangi (Varingiar), imperatoribus Byzantinis apparentes, e patria sua ad Graeciam per Rutheniam transgredientes (et flumina ut via sua utentes), facti sunt primi Scandinavorum Ruthenis noti, incolae paeninsularum Scandinavicarum, idcirco nomen eorum statale a Ruthenis in denotationem pro omnibus incolis paeninsularum Scandinavicarum et dein etiam pro omnibus incolis Europae Occidentalis transformatum est. Aliqui autem Varegos non (solum) Scandinavos, sed (etiam) Slavos (nempe Vagrios iuxta litus meridianum maris Baltici habitantes) esse putant. Opiniones aliae etiam exstant.

Mentio prima Varegorum in annalibus Ruthenicis antiquis connecta est cum legenda de "vocatione Varegorum" (cum Rurico duce). Opiniones de contributione Varegorum illorum ad creationem civitatis Ruthenicae (Russicae) antiquae tam controversae sunt quam sententiae de origine eorum: alii Varegos ut conditores veros civitatis illius aestimant, alii tamen pondus Varegorum in hac re negant. Saeculis ab nono ad undecimum Varegi in Ruthenia satis multi fuere, aut in exercitu ducali milites (duces Kiovienses Vladimirus I Magnus et Iaroslaus I Sapiens nonnumquam catervas conducticias Varegorum invitaverunt, quibus in bellis utebantur) aut in via "ex Varegis ad Graecos" mercatores, in societate Slavica celeriter assimilatione affecti.

Nexus externi

Read next

In 60 languages

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article