factograf
LA
Sign in

Ulmaceae

Ulmaceae

Key facts

esttaxon
taxon nomenUlmaceae
ordofamilia
Ulmus laciniata in Morton Arboretum acc. 180-84-1

Classis: Magnoliopsida 
Ordo: Rosales 
Familia: Ulmaceae 
Mirb.
   
Subdivisiones: Genera
Ampelocera Klotzsch

Chaetacme Planch.
Hemiptelea Planch.
Holoptelea Planch.
Phyllostylon Benth.
Planera J.F.Gmel.
Trema Lour.
Ulmus L.

Zelkova Spach

Ulmaceae sunt familia plantarum florentium quae ulmos, zelkovas, et alias plantas comprehendit. Membra familiae late distribuuntur per septentrionalem zonam temperatam, et sparsam alibi habent distributionem praeter Australasiam.

Familia olim Celtes comprehendit, sed investigatio ab Angiosperm Phylogeny Group facta monstrat hoc genus in cognata Cannabaceae familia recte poni. Circumscriptio in taxobox data est circumscriptio a P. Stevens in situ Missouri Botanical Garden Angiosperm Phylogeny suasa, et data habet ex indice familiarum generumque plantarum vascularium a Royal Botanic Gardens, Kew facto. Aliae classificationes genus Ampeloceram quoque comprehendunt.

Descriptio

Familia est aggregatio arborum fruticumque sempervirentium vel deciduorum substantiá mucosá in foliorum corticisque textili praeditorum.

Folia usitate sunt alterna in caulibus. Laminae foliorum sunt simplices, marginibus integribus vel varie dentatis, et saepe basem asymmetricam habent. Flores sunt parvi, vel bisexuales vel unisexuales. Fructus est samara indehiscens, nux, vel drupa.

Usus

Genus Ulmus materiam magni momenti praebet, plerumque pro supellice, et Ulmus rubra est planta medicinalis, pro demulcenti corticis interioris proprietate nota. Planera aquatica etiam est species quae materiam praebet. Planera, Ulmus, et Zelkova ut arbores ornamentales ponuntur.

Nexus externi

Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Fossilworks • Flora of China • Flora of North America

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!


Read next

In 60 languages

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article