factograf
LA
Sign in

Tibia recta

Tibia recta

Tibia recta est instrumentum musicum quod inflatur. Terminus superior ut rostrum effectus est. Tibia recta aere in rostrum inflato canitur. Rostrum ore tenetur. Altitudo sonorum foraminibus digitis claudendis mutatur. Tibiae rectae in variis magnitudinibus plerumque e ligno duro effectae sunt. Tibiam rectam canere haud difficile est quia rostrum aerem semper recte per canalem in labium dirigit. Ibi soni genuntur. Canendi facilitatis causa tibia recta instrumentum aptissimum est, quod primum ad liberos praebeatur.

Sonus tibiae rectae mirum in modum clarus et dulcis est, partim quod superioribus harmonicis? caret et harmonicae impares obtinent.

Tibia recta saeculo vicesimo redintegrata est non solum quod musicam antiquam in scientia historica positam efficere potest, sed etiam quod instrumentum simplex est ad institutionem artis musicae et delectationem tibicinii studiosorum.

Bibliographia

  • Bonad, Jean Marc (2001) The Physicist's Guide to the Orchestra, European Journal of Physics 22: 89–10.
  • O'Kelly, Eve (1990) The Recorder Today. Cambridge University Press.

Haec stipula ad instrumentum musicum spectat. Amplifica, si potes!


In 53 languages

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article