factograf
LA
Sign in

Tholus

Tholus

Tholus (Graece θόλος) est structurale architecturae elementum quod concavi sphaerae dimidii superioris simile est, fornix circa punctum symmetricum axiale ducta, saepissime cum basi rotunda. Structuris concamerationalibus ex variis rebus factis est historia longissima, cuius memoria ex praehistoria ad tempora nostra venit.

Tholi corvellati? et tholi veri in Medio Oriente antiquo in aedificiis sepulcrisque mediocribus inventi sunt. Constructio primorum tholorum verorum artifice promotorum in Europa per Revolutionem Architecturae Romanae(en) coepit, cum ei ad formanda magna templorum aedificiorumque publicorum spatia interiora, sicut Pantheum, saepe a Romanis adhibiti essent.

Pinacotheca

Interna tholi Brunelleschii apud Basilicam Sanctae Mariae Florentiae.
Interna tholi Brunelleschii apud Basilicam Sanctae Mariae Florentiae.
Pictura linearis tholi Philippi Brunelleschi apud Basilicam Sanctae Mariae Florentiae.
Pictura linearis tholi Philippi Brunelleschi apud Basilicam Sanctae Mariae Florentiae.
Tholus Aedis Sanctae Sapientiae Constantinopoli.
Tholus Aedis Sanctae Sapientiae Constantinopoli.
Papilio Regalis Bristelmestunae, cum tholis caepiformibus.
Papilio Regalis Bristelmestunae, cum tholis caepiformibus.
Tholus ecclesiae cathedralis Salisburgensis.
Tholus ecclesiae cathedralis Salisburgensis.
Tholus marmoreus aedis Taj Mahal.
Tholus marmoreus aedis Taj Mahal.
Tholus Millennialis Londinii situs.
Tholus Millennialis Londinii situs.
7 images

Read next

In 109 languages

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article