factograf
LA
Sign in

Teuderium

Teuderium

Key facts

numerus incolarum2,733
area43.31km²
estFlecken, Mitgliedsgemeinde
civitasGermania
elevatio super fastigio maris3m
procuratio superiorJümme
Turris Castelli Stickhusii.
Turris Castelli Stickhusii.

Teuderium (Theodisce et Saxonice Detern; Sagterlandice Tjootern; Orientalifrisicosaxonice Däitern) est oppidum Saxoniae Inferioris et pars Circuli Lerensis est. Ad oppidum Teuderium etiam vici Amdorfium (Theodisce Amdorf), Barge (Theodisce Barge), Novoburgum (Theodisce Neuburg), Stickhusium (Theodisce Stickhausen) atque Velde (Theodisce Velde) pertinent. Ab anno 1973 Teuderium cum aliis communibus ad commune generale Iummium pertinet.

Historia

Olim regio pars Frisiae Orientalis fuit. Die 27 Septembris 1426 hic Pugna apud Teuderium de libertate Frisiae Orientalis pugnata est. Annis 1744 - 1806 Teuderium ad Borussiam pertinuit. Anno 1752 Teuderium nomine "Dedarden" vel "Detarden" nominatum est. Teuderium ab anno 1806 deinde ad Nederlandiam, annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Teuderium Regno Hannoverano traditum est, quod anno 1866 a Borussia occupatum est. Ab anno 1885 Teuderium ad circulum Lerensem pertinet et ab anno 1946 vici regionis ad Saxoniam Inferiorem pertinent. Post Bellum Mundanum Secundum multi homines ex oriente Germaniae fugati in hac regione novam patriam invenerunt. Anno 1973 Teuderium cum communibus Filso et Nordtmore ad commune generale Iummium coniunxit.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Teuderium spectant.
  • Pagina officialis communis Teuderii

Read next

In 38 languages

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article