factograf
LA
Sign in

Rebecca

Rebecca
Isaacus Iacobum benedicit (pictura Hieronymi de Treviso Iunioris(it) annis vicesimis saeculi XVI facta)
Isaacus Iacobum benedicit (pictura Hieronymi de Treviso Iunioris(it) annis vicesimis saeculi XVI facta)

Rebecca (Hebraice ‏רִבְקָה, Riḇqāh, Graece Ῥεβέκκα) est persona in Biblia, uxor patriarchae Isaaci atque mater Iacobi. Bathuelis filia fuit et neptis Nachor, fratris Abraham; soror Labani, patris Liae et Rachelis.

Abraham filio suo uxorem generis propinqui ducere voluerat et Eleazarem famulum in Charran ad sponsam eligendam misit. Famulus ad puteum urbis adveniens cogitbat eam virginem se electurum, quae non solum ei, sed et camelis eius aquam proponeret. Rebecca sic fecit et ad Isaacum venit,

Diu sterilis fuerat, donec orationem Isaaci Dominus audivit et geminos ei misit. Filii Rebeccae Esau et Iacobus iam in utero matris collidebant; Esau primus natus est. Venator fuit et Iacobus eum magis amabat, Rebecca autem Iacobum hominem mitem. Cum Isaacus mortem praesentiens Esau benedicere volebat, Rebecca eum Iacobum docuit, ur patrem paene caecum deciperet. Cum Esau iratus fratrem occidere volebat, Rebecca Iacobum ad Laban amisit.

Pulcherrima erat et Isaacus inter Philistaeos eam sororem sui esse dicebat, ne occideretur. Cum Isaaco Rebecca in Machpela spelunca sepulta est.

Nexus externi

Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon •

Read next

In 57 languages

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article