factograf
LA
Sign in

Portunus

Portunus

Portunus vel Portumnus (-i) erat in mythologia Romana portarum (et recentior, portuum) deus. Unus e duodecim deis fuit quibus flamen minor dicatus erat. Ille flamen arma Quirini unguebat, quod unum munus illius sacerdotis novimus. Mater Portuni erat Mater Matuta. Romae templum Portuno dicatum in Foro Boario adhuc servatur. Graeci Portunum Palaemonem nominabant.

Portumnalia Portumni festum die 17 Augusti (a.d. XVI Kal. Sept) celebrabantur.

Nexus externus

  • Portuni templi imagines

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!

Read next

In 22 languages

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article