
Vide etiam paginam discretivam: Polis (discretiva).
Polis (Graece πόλις) in Graecia antiqua fuit urbs vel civitas, cui propria erant "magnitudo parva, autonomia politica, homogeneitas socialis, sensus communitatis, observantia legis". Differt a structura priore palatiorum culturae Mycenaeae et a structura tribuaria quae in Graecia septentrionali maneret. Poles circa saecula octavum et septimum ante aeram vulgarem ortae sunt.
