factograf
LA

Otto Freundlich

Otto Freundlich

Key facts

dies natalisJuly 10, 1878
dies obitusMarch 9, 1943
munussculptor, pictor, delineator
locus natalisStolpe
genus operisArs abstracta

Otto Freundlich, Stolpae die 10 Iulii 1878 natus, initio mensis Martii anni 1943 in castris carceralibus Majdanek ad Lublinum mortuus (verisimiliter necatus, sed de hoc non constat) fuit pictor et sculptor Theodiscus.

Vita

Post scholarum cursum peractum, annis 1903–1904 in Universitate Berolinensi studuit. Universitate tamen relicta, Florentiam petiit ut artem huius urbis cognosceret, quo etiam bis reversus est. Habitavit Florentiae, Monachii, Lutetiae Parisiorum, Berolini, atque per aliquot menses anni 1914 Carnuto, in ipsa turri percelebris ecclesiae cathedralis, ut vitreas Medii Aevi investigaret. Post bellum mundanum annis 1914–1918 saevientem in Germania praesertim habitavit, Berolini nempe, Coloniae Agrippinae et Hammaburgi, ab anno autem 1930 Lutetiae.  Anno 1937 sculptura eius Homo novus in prima pagina catalogi expositionis nefandae Ars degenerata (Theodisce: Entartete Kunst) monstrata est. Gallia a Germanis occupata, per aliquod tempus delituit, donec anno 1943 denuntiatus, captus, atque in mortem ob originem suam e gente Iudaea missus esset.

Ars

Compositio (1930)
Compositio (1930)
Compositio (1939)
Compositio (1939)
Compositio (1933)
Compositio (1933)
Monumentum familiae Wissinger in coemeterio oppidi Stahnsdorf a Freundlich excogitatum
Monumentum familiae Wissinger in coemeterio oppidi Stahnsdorf a Freundlich excogitatum
Monumentum in honorem Ottonis Freundlich Stolpae erectum
Monumentum in honorem Ottonis Freundlich Stolpae erectum
5 images

Descriptio

Otto Freundlich inter primos qui iuxta principia artis abstractae pinxere connumeratur, ut Compositio eius abstracta anno 1911 completa, hodie in museo artis modernae Parisiensi servata testatur. Non solum autem in pictura excelluit, sed et sculpturam, musivum, artem vitrearum peristromataque coluit.

Pinacotheca

Memoria

Picturae Freundlichianae praesertim Pontisarae, in museo Tavet-Delacour dicto asservantur. Stolpae monumentum in honorem eius erectum est.

Freundlich duas series sculpturarum ad duas vias trans Europam ducentes, unam nempe ab aquilone in meridiem, alteram vero ab oriente in occidentem, ponendas esse voluit, ad compitum vero earum Pharum Septem Artium aedificandum. Quae ambae series, Via Pacis dictae, nostris temporibus aedificari coeperunt.

Bibliographia

  • Christophorus Duvivier & Ioachimus Heusinger von Waldegg (2008) Malarstwo – Rzeźba – Rysunek – Grafika – Witraż – Mozaika. Otto Freundlich 1878–1943, artysta ze Słupska. Stolpae: Muzeum Pomorza Środkowego. ISBN 83-89329-42-5
  • Iulia Friedrich (ed., 2017) Otto Freundlich. Cosmic communism. Coloniae Agrippinae–Basileae–Monachii–Londini–Neo Eboraci. ISBN 978-3-7913-5640-2

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Othonem Freundlich spectant.
  • nexus apud DDB
  • Vicifons

Read next

In 25 languages

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article