Magnus Sinus Australianus (Anglice Great Australian Bight) est magnus sinus oceanicus, vel sinus apertus, ante medias occidentalesque litoris australis Australiae continentalis regiones. Qui Societas Hydrographica Australiana partem Oceani Australis putat; extra autem Australiam, pars Oceani Indici plerumque habetur.
Fauna notabilia



Inter magna animalia quae sinu utuntur sunt Eubalaena australis, cetaceum quod periclitatum sub Commonwealth Environment Protection and Biodiversity Conservation Act 1999 describitur, progeniesque ad Caput Sinus hieme gignere solet. Neophoca cinerea, pinnipedium quod in Australia endemicum est, paeneque periclitata hodie describitur, progenies in parvis coloniis secundum litoris rupes gignit et alit. Haec mammalia maritima solum per hanc habitationem supervivunt, quod enim in legibus Australianis diutine agnotum est
Bibliographia
- Edminds, Jack. 1976. Panorama of Western Australia: the Great Australian Bight. Perth Australiae Occidentalis: Periodicals Division, West Australian Newspapers. ISBN 0-909699-11-9. ANB/PRECIS SIN 0140147.
- Highley, E., et A. E. Stark. 1968. The Great Australian Bight and trawling tests of F.V. Southern Endeavour, Melburni: C.S.I.R.O.
