factograf
LA

Iacobus Le Goff

Iacobus Le Goff

Key facts

dies natalisJanuary 1, 1924
dies obitusApril 1, 2014
eruditioSchola normalis superior Parisiensis
munusrerum gestarum scriptor, repugnator Francicus, rerum media aetate gestarum scriptor
locus natalisTelo Martius
locus obitusCircumdarium X Lutetiae

Iacobus Le Goff (Teloni Martio natus die 1 Ianuarii 1924; mortuus Lutetiae die 1 Aprilis 2014) fuit rerum gestarum scriptor Francicus praecipue Aevi Medii studiosus.

Patre magistro lyceorum origine Britone, matre e familia Italica orta, Iacobus Le Goff educatus est in urbe natali, deinde apud Lyceum Thiers Massiliae in urbe et Lyceum Ludovici Magni Parisiensis. Alumnus est Scholae Normalis Superioris huius urbis breviusque Universitatis Pragensis. Sodalis fuit ab anno 1950 scholae Francicae Romae in urbe. Ab anno 1960 apud scholae practicae Studiorum Superiorum sectionem scientiarum socialium docuit; quae sectio, ipso praeside, in separatam scholam Studiorum Superiorum ad Scientias Sociales anno 1975 erecta est.

Opera selecta

  • 1956: Marchands et banquiers au Moyen Age. Lutetiae: Le Seuil.
  • 1964: La Civilisation de l’Occident médiéval. Lutetiae: Arthaud.
  • 1996: Saint Louis. Lutetiae: Gallimard.

Bibliographia

  • Thomas Régnier, "Jacques Le Goff, mort de l'ogre de l'histoire" in Le Figaro (1 Aprilis 2014)
  • Nicolas Truong, "Jacques Le Goff, mort d'un « ogre historien »" in Le Monde (1 Aprilis 2014)

Read next

In 46 languages

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article