factograf
LA

urbs Belgiae

Gandavum

Gandavum

Key facts

numerus incolarum272,657
area158km²
estmunicipalitas Belgicae, megalopolis
civitasBelgica
caputGandavum
procuratio superiorCircumdarium administrativum Gandavense
Canalis urbis Gandavi
Canalis urbis Gandavi

Gandavum (Batavice: Gent; Francogallice: Gand) est urbs Flandriae in Belgica circiter 272 657 incolarum et caput provinciae Flandriae Orientalis.

Flumina Legia et Scaldis in Gandavo confluunt. Portus Gandavensis autem fossa quae ducit ad Terneuzen in Nederlandia Scaldi coniunctus est.

Historia

Gandavum ortum est ex vicis Celticis apud confluentem Scaldis ac Legiae. Saeculo 7 duae abbatiae, Sancto Petro et Sancto Bavoni dicatae, conditae sunt, quibus Einhardus saeculo 9 praeerat. Eo saeculo urbs vastata est a Viccingis. Deinde, castello Gravensteen a comitis Flandriae constructo, urbs lanae linteique industriae gratia cito crevit, adeo ut saeculo 11 maior esset Londinio Coloniaque Agrippina.

Per medio aevo urbs saepe contra regem insurgit. Lanam enim praecipue ex Anglia hoste Franciae Gandavum advehebatur. Et diversae gildae inter se pugnabant. Bello centum annorum incipiente anno 1340 Iacobus de Arthevella foedere icto cum Eduardo III rege Angliae eum in foro Vrijdagmarkt accepit et regem Franciae proclamavit. Iacobus usque ad mortem anno 1345 erat dux totius populi Gandavensis contra Francia. Quamobrem etiam nunc Gandavum urbs Arthevellae (Batave: Arteveldestad) vocatur.

Anno 1500 imperator Carolus V ibi natus est. Saeculo 16 bellum religiosum inter Catholicos et Protestantes, quibus Gandavum praecipue favebat, opulentiae urbis finem fecit.

Exeunte saeculo 18, Lieven Bauwens machinam straminibus nendis utilem quae Anglice Spinning mule vocabatur, clam importavit ex Anglia et officinas in Gandavo constituit, quod erat initium industriae conversionis in Europa continenti. Itaque urbs iterum florebat.

Universitas Gandavensis anno 1817 condita est a rege Gulielmo I.

Anno 1913 expositio mundana Gandavi celebrata est. Statio ferriviaria principalis Gandavi, Gent St-Pieters, hac occasione aedificata est.

Incolae notabiles

Bibliographia

  • Augustus Emmanuel Hellinus, Histoire chronologique des évêques et du chapitre exempt de l'église cathédrale de Saint-Bavon à Gand; suivie d'un recueil des épitaphes modernes et anciennes de cette église, Gandavi, 1770, sequitur supplementum, 1777, 2 volumina Legendum in reti

Nexus externi

Media urbs Gandavensis
Media urbs Gandavensis

Situs officialis

Vicimedia Communia plura habent quae ad Gandavum spectant.

Read next

In 124 languages

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article