factograf
LA
Sign in

Fridericus Myconius

Fridericus Myconius

Key facts

dies natalisDecember 26, 1490
dies obitusApril 7, 1546
ordo religiosusOrdines Franciscani
munusSuperintendens, Reformator
locus obitusGota
descriptum in fonteLexicon encyclopaedicum Brockhausi et Efronis

Fridericus Myconius (vere: Friedrich Mecum; natus die 26 Decembris 1490 Lichtenfels in Franconia Superiore, mortuus die 7 Aprilis 1546 Gotae) qui antea frater franciscanus fuerat, fuit reformator summus in Thuringia theologus Germanicus.

Vita

Myconius anno 1510 Franciscanus factus est ad Montem Sanctae Annae in Saxonia et anno 1512 Vimariae. Ibi anno 1516 sacerdos ordinatus est. Myconius inde a principio Reformationis sectator entheus fuisse videtur; monasterium deserens anno 1524 Gotam venit tamquam parochus protestanticus unde quasi reformator totius Thuringiae creatus est. Pluribus congressibus disputatoriis particeps in Lipsiam vocatus est ut ibi nova fides institueretur.

Opus eius de Historia reformationis (quoad regionem Gothensem) edidit S. Cyprian anno 1715 Gotae. Lommatzsch autem eius vitam descripsit anno 1825 opere cui titulus Narratio de Myconio.

Lege etiam

Domus eius, Gotae
Domus eius, Gotae
  • K.F. Ledderhose. Friedrich Myconius Hamburgi anno 1854.
  • F. M. Meurer. Friedrich Myconius (Altväter der luth. Kirche Bd. 4). Hamburgi anno 1860.
  • H.U. Delius Briefwechsel des Friedrich Myconius Tubingae 1960 (Schriften zur Kirchen- und Rechtsgeschichte 18/19).
  • H. Ulbrich. Friedrich Myconius Lebensbild und neue Funde zum Briefwechsel des Reformators (ebd. 20). Tubingae anno 1962.

Nexus externi

Notae

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Read next

In 9 languages

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article