factograf
LA
Sign in

Entelegynae

Entelegynae
Hippasa agelenoides intra telae infundibulum

Classis: Arachnida 
Ordo: Araneae 
Subordo: Araneomorphae 
Series: Entelegynae 
   
Subdivisiones: Superfamiliae
Vide commentarium.

Entelegynae sunt series aranearum subordinis Araneomorpharum. Paene omnibus, plurimarum Haplogynarum dissimilibus, sunt octoni oculi, et feminis est lamina genitalis. Sunt autem in serie nonnullae araneae caecae, quibus sunt oculi nulli vel imminuti, et fiunt araneae senis oculis praeditae, exempli gratia in genere Lygrommate (Prodidomidae, Gnaphosoidea). Hic cladus araneas cribellatas et non cribellatas habet.

Superfamiliae

  • Eresoidea
  • Archaeoidea
  • Palpimanoidea
  • Mimetoidea
  • Uloboroidea
  • Araneoidea
  • Lycosoidea
  • Agelenoidea
  • Amaurobioidea
  • Dictynoidea
  • Sparassoidea
  • Selenopoidea
  • Zodarioidea
  • Tengelloidea
  • Incertae sedis
    • Chummidae
    • Clubionidae
    • Cryptothelidae
    • Cycloctenidae
    • Halidae
    • Homalonychidae
    • Miturgidae
  • Titanoecoidea
  • Gnaphosoidea
  • Thomisoidea
  • Salticoidea
  • Corinnoidea

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Entelegynas spectant.
Vide "Entelegynas" apud Vicispecies.

Bibliographia

  • Griswold, C. E., J. A. Coddington, N. I. Platnick, et R. R. Forster. 1999. Towards a phylogeny of entelegyne spiders (Araneae, Araneomorphae, Entelegynae). Journal of Arachnology 27(1):53-63. PDF - Abstractum - (Data de proprietatibus adiunctis)

Read next

In 18 languages

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article