factograf
LA

Divortium

Divortium
Mariti Romani antiqui.
Mariti Romani antiqui.
Henricus VIII Rex Angliae ab Ecclesia Catholica discessit ut divortium obtineret.
Henricus VIII Rex Angliae ab Ecclesia Catholica discessit ut divortium obtineret.
Iosephina, prima Napoleonis uxor, dissolutionem civilem eius matrimonii sub Codice Napoleonico anni 1804 obtinet.
Iosephina, prima Napoleonis uxor, dissolutionem civilem eius matrimonii sub Codice Napoleonico anni 1804 obtinet.
Marilyn Monroe instrumenta divortii cum legato Iosephi Di Maggio subscribit.
Marilyn Monroe instrumenta divortii cum legato Iosephi Di Maggio subscribit.
4 images

Divortium est dissolutio matrimonii vel unionis maritalis, atque abolitio et/aut denuo constitutio officiorum et curarum legitimarum matrimonii, ergo vincula matrimonii maritorum sub lege eorum civitatis dissolvens. Leges de divortio late variant, sed in plurimis civitatibus divortium approbationem requirit iudicii vel alius auctoritatis per rationem legitimam effectam, quae res implicare potest alimoniae (subsidii coniugalis), custodiae liberorum, visitationis liberorum, temporis parentalis, subsidii liberorum, distributionis bonorum, et aeris alieni. In plurimis civitatibus, leges monogamiam poscunt, qua pro causa divortium sinit ut aliquis particeps se cum alio homine consociet; ubi autem polygynia legitima sed polyandria non est, divortium sinit ut mulier novo marito nubeat.

Divortium non confundendum est cum abrogatione, quae matrimonium cessavisse declarat; nec cum separatione legitima vel separatione de iure (ratione legitima ubi mariti separationem de facto rite agnoscere possunt cum iam legitime mariti), vel cum separatione de facto (ratione praeter leges ubi mariti cohabitare private desinunt). Causae divortii variant, ab incompatibilitate sexuali vel inopia libertatis unius vel amboum maritorum propter concursum personalitatum.

Solae civitates quae divortium prohibent sunt Philippinae et Civitas Vaticana, respublica ecclesiastica, cui adeo non est ratio divortii. Civitates quae nuper sanxerunt ut homines divortium faciant sunt Italia (1970), Portugallia (1975), Brasilia (1977), Hispania (1981), Argentina (1987), Paraguaia (1991), Columbia (1991), Andorra (1995), Hibernia (1996), Tsilia (2004), Malta (2011).

Bibliographia

  • Gupta, R. L. R. L. Gupta's Medico-Legal Aspect of Sexual Offence. Eastern Book Company. ISBN 8170124409.
  • Alford, William P. 2004. Have You Eaten, Have You Divorced? Debating the Meaning of Freedom in Marriage in China. In Realms of Freedom in Modern China, ed. William C. Kirby. Stanford University Press.
  • Berlin, G. 2004. The Effects of Marriage and Divorce on Families and Children.
  • Davies, P. T. & Cummings E. M. 1994. Marital Conflict and Child Adjustment: An Emotional Security Hypothesis. American Psychological Association Psychological Bulletin 116:387–411.
  • Foulkes-Jamison, L. 2001. The Effects of Divorce on Children.
  • Hughes R. 2009. The Effects of Divorce on Children.
  • Jolivet, K. R. 2011. The Psychosocial Impact of Divorce on Children: What is a Family Lawyer to Do? American Journal of Family Law 175–181.
  • Phillips, Roderick. 1991. Untying the knot: a short history of divorce. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0521423708.
  • Singer, Joseph William. 2005. Same Sex Marriage, Full Faith and Credit, and the Evasion of Obligation. Stanford Journal of Civil Rights and Civil Liberties 1:1–51.
  • Strong, B., C. DeVault, et T. F. Cohen. 2011. The Marriage and Family Experience: Intimate Relationships in a Changing Society. Belmont Californiae: Wadsworth Cengage Learning.
  • Thomas, S. G. 2011. The Good Divorce. The New York Times, 28 Octobris.
  • Zartler U., V. Heinz-Martin, et O. Arránz Becker, eds. 2015. Family Dynamics after Separation: A Life Course Perspective on Post-Divorce Families. ZfF 10. ISBN 9783847406860.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad divortium spectant.
Vide Divortium in Victionario.
Vide divortium apud Vicifontem.
  • Children and Divorce Guide (2013) (American Academy of Child and Adolescent Psychiatry)
  • "Divorce rates across countries" (Eurostat)
  • "Statistics Explained: Marriage and divorce statistics" (Eurostat)


Read next

In 101 languages

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article