Demagogus (Graece δημαγωγός, Francice démagogue e Graeco demos 'populus, vulgus' et agôgê 'gubernatio'), vel plebicola vel publicola, est dux civilis in democratia qui animi motus, timores, praeiudicatas opiniones, et ignorantiam inferiorum classium socioeconomicarum provocat ut potestatem capiat et propositis civilibus faveat. Demagogi ad discrimen civitatis tractandum deliberationi plerumque adversantur et actionem proximam et aliquando violentam suadent; adversarios moderatos et providos infirmos vel etiam debiles appellant. Demagogi iam antiquae democratiae Atheniensi perniciei fuisse habebantur. Praecipua enim infirmitate democratiae abutuntur: quia populis est potestas ultima, nihil prohibet ne populi hanc tradant potestatem homini qui improbissimos allicit.
In Graecia antiqua
Athenis demagogi populum adsentationibus et malis consiliis multum laesisse putabantur. Ita Aristoteles demagogiam nasci existimabat quotienscumque lex regnare desierat atque multitudo spretis legibus ad libitum omnia decretis regebat. Demagogos eodem modo populo famulari ad eum decipiendum scribebat atque adsentatores tyranno. Quocirca democratiam inter depravatas constitutiones ponebat. Quod idem priore saeculo in Equitibus suis iam ostenderat poeta Aristophanes cum dominum Demum (hoc est 'Populum') et eius servum Cleonem in scaenam induxit. Nam populus cum imperare superbus sibi videtur revera demagogis morem gerit qui multitudinis domini fiunt dum verbis blandis eam ad suam voluntatem rapiunt. Itaque Aristoteles memorabat antiquitus demagogos (populi duces) tyrannos fieri solitos quia exercitus simul ducebant, suo vero tempore oratores plerumque esse qui populum excitant.
Exemplum saeculi vicensimi: Iosephus McCarthy

Iosephus McCarthy fuit Senator Civitatum Foederatarum ex civitate Visconsinia ab 1947 ad mortem, anno 1957. Quamquam orator debilis, innotuit in Civitatibus Foederatis annis 1950 ineuntibus, aetate ex eo Aetas McCarthyana aliquando appellata, cum neglegenter et ferociter pronuntiaret locos altos in republica et militia Civitatum Foederatarum communistis infestos fuisse, secundum Terrorem Rubrum augens. Ad ultimum, ab Eduardo R. Murrow aliisque fortibus scriptoribus actorum et politicis provocatus, quia documenta eius affirmationum dare non potuit, notatus est a Senatu anno 1954, et gratiam etiam apud homines inscitos mox amisit.
Nexus interni
- Alcibiades, dux Atheniensis
- Autocratia
- Cleon, dux Atheniensis
- Fenestra Overtoniana
- Gaius Flaminius Nepos, consul Romanus
- Huey Pierce Long
- Iosephus McCarthy
- Ioannes Maria Le Pen
- Ochlocratia
- Polemicus
- Populismus
- Propaganda
- Propensio animi
- Tyrannis maioritatis
Bibliographia
- Barrett, Harold. 1991. Rhetoric and Civility: Human Development, Narcissism, and the Good Audience. SUNY Press. ISBN 0-7914-0483-8. Google, p. 108.
- Ceaser, James W. 2011. Demagoguery, Statesmanship, and Presidential Politics. In Designing a Polity: America's Constitution in Theory and Practice, 75–118. Lanham Terrae Mariae: Rowman and Littlefield. ISBN 1-4422-0790-6. Google, p. 90.
- Garber, Megan. 2015. What We Talk About When We Talk About ‘Demagogues’. The Atlantic, 10 Decembris.
- Johnson, Haynes. 2006. The Age of Anxiety: McCarthyism to Terrorism. Houghton Mifflin Harcourt. ISBN 0-15-603039-X.
- Kobi, Silvia. 1995. "Entre pédagogie politique et démagogie populiste", Mots. Les langages du politiqueː 33-50
- Mayer, Michael. 2007. The Eisenhower Years. Infobase Publishing.
- Ostwald, Martin. 1989. From Popular Sovereignty to the Sovereignty of Law. University of California Press. ISBN 0-520-06798-3. Pagina 201.
- Rovere, Richard. 1959, 1996. Senator Joe McCarthy. Methuen Books (1959). Reimpressus University of California Press (1996). ISBN 0-520-20472-7.
- Signer, Michael. 2009. Demagogue: The Fight to Save Democracy from Its Worst Enemies. Macmillan. ISBN 0-230-60624-5. Pagina 32.
- Tabaki, Frederiki. 1999. "La démagogie grecque", Mots. Les langages du politiqueː 122-124
- Wicker, Tom. 2006. Shooting Star: The Brief Arc of Joe McCarthy. Houghton Mifflin Harcourt. ISBN 0-15-101082-X.
Nexus externi
Vicicitatio citationes habet quae ad Iosephum McCarthy spectant.