factograf
LA
Sign in

Cothurnus

Cothurnus

Cothurnus (κόθορνος) fuit calceamenti genus Graecorum et Romanorum antiquorum, virorum aeque ac mulierum, ex corio fabricatum, quo venatores et tragoediarum actores utebantur. Cothurnus tragicus subere altius sublevato fiebat, ut histriones proceriores viderentur.

Apud Graecos autem caliga tragica non κόθορνος, sed ἐμβάτης vel ὀκρίβας appellabatur.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad cothurnos spectant.

Read next

In 22 languages

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article