factograf
LA

forma, quae ex punctis in plano descriptis constat, quae pari intervallo a dato puncto distant

Circulus

Circulus
Kreis mit Radius und Durchmesser
Adumbratio circuli M = centrum circuli; r = radius; d = diametros.
Superficies = π × r².
Superficies = π × r².
2 images
Vide etiam paginam discretivam: Circulus (discretiva).

Circulus in geometria Euclideana est simplex forma, quae ex punctis in plano descriptis constat quae pari intervallo, quod radius (r) vocatur, a dato puncto, centro appellato, distant. Radius duplex diametros(d). In usu quotidiano, nomen circulus ad designandum vel finem figurae (etiam perimetron vel circumferentia appellatam) vel omnem figuram, interiore non exclusa, adhiberi potest. Stricto autem usu technico, circulus ad perimetron spectat, dum interior circuli discus appellatur. Longitudinem circuli etiam circumferentia vocatur.

Circuli sunt simplices curvae clausae quae quendam planum in duas regiones, interiorem et exteriorem, dividunt.

Circulus est ellipsis peculiaris, qua duo foci congruunt. Circuli sunt sectiones conicae quae conficiuntur cum rectus conus circularis a plano ad axem coni perpendiculari secetur.

Circumferentia et area circuli

Circumferentia C circuli computatur a formula:

{\displaystyle c=2\pi \cdot r}

Area A interioris circuli computatur a formula:

{\displaystyle A=\pi \cdot r^{2}.}

Aequatio circuli

Sectiones conicae: parabola (1), circulus et ellipsis (2) et hyperbola
Sectiones conicae: parabola (1), circulus et ellipsis (2) et hyperbola

Linea circuli cum centro {\displaystyle M(u|v)} radioque {\displaystyle r} exprimitur per aequationis formulam:

{\displaystyle (x-u)^{2}+(y-v)^{2}=r^{2}}

Hoc ita demonstrari potest:

Per definitionem circuli omnia puncta in linea circuli sita ab centro aequidistantia sunt: {\displaystyle {\overline {MX}}=r}. Haec aequatio ita transformatur:

{\displaystyle {\overline {MX}}=r},

ergo {\displaystyle |{\overrightarrow {MX}}|=r},

ergo {\displaystyle |{\vec {x}}-{\vec {m}}|=r},

ergo {\displaystyle |{\begin{pmatrix}x-u\\y-v\end{pmatrix}}|=r},

ergo {\displaystyle {\sqrt {(x-u)^{2}+(y-v)^{2}}}=r},

ergo {\displaystyle (x-u)^{2}+(y-v)^{2}=r^{2}}, quod erat demonstrandum.

Situs cuiusdam directionis ad circulum

Geometres divinus in manuscripto saeculi tertii decimi pictus. Circinus Dei creationem significat. Etiam corona capiti circumdata circulus est.
Geometres divinus in manuscripto saeculi tertii decimi pictus. Circinus Dei creationem significat. Etiam corona capiti circumdata circulus est.

Directiones tres situs discriminandos ad circulum habere possunt:

  1. Nullum punctum commune: directio circulum praeterit (praeteriens circulum)
  2. Unum punctum commune: circulum tangit (tangens circulum)
  3. Duo puncta communia: eum secat (secans circulum)

Nexus interni

Formula:End div col

Bibliographia

  • López de la Rica, Antonio. 1997. Geometría Diferencial. Agustín de la Villa Cuenca. ISBN 84-921847-3-6.
  • Pedoe, Dan. 1988. Geometry: a comprehensive course. Dover.
  • Roanes Macías, Eugenio. 1980. Introducción a la geometría. Anaya editorial. ISBN 84-207-1478-X.
  • Ruiz, Jesús M. 2003. Geometría analítica del plano y del espacio. Anaya editorial. ISBN 84-667-2612-8.
Figurae geometricae communes
Triangulum Parallelogrammum Rectangulum Quadrum Circulus Pyramis Cubus Sphaera


Read next

In 147 languages

laAfrikaansAlemannischአማርኛaragonésالعربيةمصرىঅসমীয়াasturianuAymar aruazərbaycancaتۆرکجهбашҡортсаžemaitėškaBikol Centralбеларуская (тарашкевіца)беларускаябългарскиবাংলাབོད་ཡིགbrezhonegbosanskicatalàکوردیčeštinaчӑвашлаCymraegdanskDeutschdolnoserbskiΕλληνικάemiliàn e rumagnòlEnglishEsperantoespañoleestieuskaraفارسیsuomivõroNa Vosa VakavitiføroysktfrançaisNordfriiskGaeilge贛語kriyòl gwiyannenGàidhliggalegoગુજરાતીGaelgעבריתहिन्दीFiji HindihrvatskihornjoserbsceKreyòl ayisyenmagyarհայերենinterlinguaBahasa IndonesiaIdoíslenskaitaliano日本語PatoisJawaქართულიTaqbaylitқазақшаភាសាខ្មែរಕನ್ನಡ한국어kurdîkernowekкыргызчаLëtzebuergeschLingua Franca NovaLimburgslombardlietuviųlatviešuमगहीMalagasyолык марийMinangkabauмакедонскиമലയാളംмонголमराठीBahasa Melayuမြန်မာဘာသာPlattdüütschनेपालीनेपाल भाषाNederlandsnorsk nynorsknorskoccitanOromooଓଡ଼ିଆਪੰਜਾਬੀpolskiپنجابیپښتوportuguêsRuna SimiromânăarmãneashtiрусскийрусиньскыйsicilianuScotsسنڌيsrpskohrvatski / српскохрватскиSimple EnglishslovenčinaslovenščinachiShonaSoomaaligashqipсрпски / srpskiSundasvenskaKiswahiliதமிழ்తెలుగుไทยTagalogtoki ponaTürkçeтатарча / tatarçaукраїнськаاردوoʻzbekcha / ўзбекчаvènetoTiếng ViệtWinaray吴语isiXhosaייִדישYorùbáVahcuengh文言閩南語 / Bân-lâm-gí粵語中文

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article