
Chakassia, ab anno 1992 pleniter Res Publica Chakassia (Russice Республика Хакасия, tr. Respublika Chakasija; Chakassice Хакас Республиказы, tr. Chakas Respublikazy), est subiectum Foederationis Russicae, anno 1930 ut regio autonoma creatum, et anno 2000 in Districtum Foederalem Sibericum Foederationis Russicae inclusum.
Fere 538 milia incolarum (anno 2018) habet. Gentes plurimae sunt Russi (81,7 % anno 2010) et Chakassi (12,1 % anno 2010). Linguae publicae sunt Russica et Chakassica. Caput Chakassiae est Abacanus urbs.
Chakassia, aream 61 569 chm2 habens, sita est in Siberia Meridiana, in planitie montana Saiano-Altaica et depressione clausa Chakassico-Minussinensi. Cum regione Kemerovensi, territorio Crasnoiarensi atque rebus publicis Tuva et Altai contermina est. Flumina maxima per Chakassiam fluentes sunt Ienisea, Abacanus, Tomus et Tschulymus cum tributariis Ijusso Albo et Ijusso Nigro. Saiani et Alatau Cusnezianus montes rei publicae sunt.
Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Chakassiam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
- Situs interretialis administrationis Chakassiae
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!
