factograf
LA

Carolingorum stirps

Carolingorum stirps

Key facts

estdynastia
civitasRegnum Carolingorum
descriptum in fonteEncyclopaedia Nuttalli

Carolingorum stirps fuit praeclara familia regia Francorum, quae, cum potentia Merovingis regibus paulatim accresceret, denique rerum potita anno 751 etiam honore regio ornata est. Homo stirpis clarissimus fuit Carolus Magnus, quo reges posteri Carolingici orti sunt. Regno diviso, Carolingi Regnum Francorum orientalium usque ad annum 911, quo exstincti sunt, regebant, regnum Francorum occidentalium autem nonnullis annis exceptis usque ad annum 987, quo Capetingi rerum potiti sunt.

Read next

In 79 languages

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article