factograf
LA
Sign in

Captain Marvel

Captain Marvel
C.C Beck, qui figuram et formam Ducis Mirabilis excogitavit
C.C Beck, qui figuram et formam Ducis Mirabilis excogitavit

Captain Marvel ('Dux mirabilis') sive Shazam est superheros, cuius res gestae legi possunt in libris nubeculatis a DC Comics, societate Americana, editis. Personam excogitaverunt anno 1939 C. C. Beck et Guglielmus (Bill) Parker, quorum alter res gestae huius personae delineavit, alter ea scripserunt. Quae res gestae primum in periodico Whiz Comics #2, quod societas Fawcett Comics anno 1940 edidit, narratae sunt. Ducis mirabilis alter ego est puer Gulielmus (Anglice Billy) Batson, qui, utcumque shazam magico verbo utitur, se commutat in chlamydatum virum, qui, ut deus, per aerem volare et incredibilibus viribus celeritateque uti potest. Ducis Mirabilis cognomen Grandis Ruber Caseus (Anglice Big Red Cheese) est.

De significatione verbi shazam

Singulae litterae verbi shazam ad aliquem heroem vel deum alludunt:

De personis quae in periculis Ducis Mirabilis saepe fiant

Amici

  • Dominus Florens Fulvus (Anglice Mister Tawky Tawny)
  • Familia Mirabilis:
    • Dux Mirabilis Junior
    • Maria Mirabilis
    • Avunculus Mirabilis
  • Shazam magus

Inimici

  • Adam Niger (Anglice Black Adam)
  • Doctor Sivana

Fortuna

In cantiuncula quadam notissimi gregis musici The Beatles, Captain Marvel per iocum memoratur. Profecto McCartney vel Lennon, cum adhuc pueri essent, hos nubculatos legerunt, qui tam in Anglia a pueris diligebantur ut, post annum 1953, cum Societas Americana Fawcett Comics eos non jam ederet, societas anglica L. Miller & Sons, quae adhuc eos in Anglia ediderat, ad imitationem Grandis Casei Rubri novum heroem, Marvelman nuncupatum, produxit, ne tantum lucrum perderent.

Deep in the jungle where the mighty tiger lies
Bill and his elephants were taken by surprise.
So Captain Marvel zapped him right between the eyes.
― The continuing story of Bungalow Bill, Ioannes Lennon et Paulus McCartney
In iungala profunda ubi tigris potens latet
Gugliemus et elephantes eius invasi sunt
Dehinc Captain Marvel inter oculos illum percussit

Bibliographia

  • Kidd, Chip, et Geof Spear. 2010. Shazam, the golden age of the world's mightiest mortal. Novi Eboraci: Abrams Comicarts. ISBN 0-8109-9596-4.
  • Lupoff, Dick; Thompson, Don, eds. (1970). All in color for a Dime. Novi Eboraci: Ace Books (nova editio, sed sine imaginibus: 1997 Iolae: Krause Publications ed.)
  • Feiffer, Iulius (1965). The Great Comic Book Heroes. Novi Eboraci: Bonanza Books

Nexus externi

  • Sectio Encyclopediae interretialis superheroibus societatis DC comics dicata.[nexus deficit]

Read next

In 37 languages

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article