factograf
LA
Sign in

Caecum

Caecum

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.


Intestinum caecum sive caecum sive orbum seu monoculum (graece τυφλὸν ἔντερον de τυφλός "caecus" + ἔντερον "intestinum") est pars intestini, accurate ab ore prima sectio intestini crassi, quae in homine circa 6-8 cm patet. In animalibus autem herbivoris caecum usque ad unum metrum metiri potes. In homine iacet caecum in latere dextro pelvis prae musculum iliacum. In fine inferiore eius clauso ("caeco") appendix vermiformis inserta est, cui est longitudo novem circiter centimetrorum et positio inter individua valde variabilis. In fine superiore (vel versus anum sito) invenitur valvula ileocaecalis, quae ileum, ultimam sectionem intestini tenuis, de intestino crasso separat et refluxum contenuti inhibet.

Notae


Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!

Pars superior

Os • Labia oris et buccae (Cavum oris • Dentes • Glandulae salivariae • Lingua) • Pharynx • Oesophagus • Stomachus • Iecur • ductus choledochus • Vesica biliaris • Pancreas

Pars inferior

Intestinum • Intestinum tenue (Duodenum • Ieiunum • Ileum) • Intestinum crassum (Caecum • Colon ascendentem • Colon transversum • Colon descendentem • Colon sigmoideum • Rectum) • Anus

Read next

In 62 languages

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article