factograf
LA

urbs Slovaciae

Bratislavia

Bratislavia

Key facts

numerus incolarum480,902
area368km²
esturbs, megalopolis, municipalitas Slovaciae
civitasSlovacia
inceptio907
elevatio super fastigio maris152m
Vide etiam paginam fere homonymam: Vratislavia.

Bratislavia, sive Posonium vel Istropolis (Slovace Bratislava; Hungarice Pozsony; Theodisce Pressburg) est urbs et caput Slovaciae, iuxta Danubium flumen situm. Incolae Posonienses et Bratislavienses appellantur. Annis an 1541 ad 1784 caput Hungariae fuit.

Hac in urbe non solum rei publicae gubernatores, verum etiam senatus, c.n.? "Národná rada," sedem? habent. Quod ad monumenta illic sita attinet, arcem Bratislaviensem, palatium praesidis rei publicae, ecclesiam cathedralem divo Martino dicatam, multaque alia monumenta amplissima atque visu digna admirari potes.?

Res gestae

Panorama Bratislaviae.
Panorama Bratislaviae.

Urbe Buda a Turcis capta, Diadema regibus Hungariae(en) ex stirpe Habsburgica prognatis usque ad mediam saeculi undevcensimi partem Bratislaviae imponebatur; priore autem bello mundano confecto imperioque Austrio-Hungarico everso, Bratislavia caput Slovaciae facta est, quae illis temporibus pars Cechoslovaciae fuit; deinde ab anno 1939 princeps rei publicae Slovacae urbs, quae altero omnium gentium bello confecto, rursus una cum Bohemia, Moravia, Silesia in Bohemoslovacia coniuncta est, postremo ab anno 1968 usque ad annum 1992 caput fuit rei publicae Slovaciae, quae una cum re publica Bohemica foederativam rem publicam Bohemoslovacicam conformabat; hac re publica in partes duas divisa, Bratislavia caput rei publicae Slovaciae facta est.

De scientia et cultu civili

"Topographia Regiae liberaeq. Civitatis Posoniensis vulgo Breßbúrg Hvngariae superioris ad Danubium sita cum adiacenti Castro ubi Sacra Regni Hungariae Corona conservatur."
"Topographia Regiae liberaeq. Civitatis Posoniensis vulgo Breßbúrg Hvngariae superioris ad Danubium sita cum adiacenti Castro ubi Sacra Regni Hungariae Corona conservatur."

Exeunte iam saeculo quinto decimo, Matthias Corvinus, rex Hungarorum, Bratislaviae Universitatem sive Academiam Istropolitanam condidit, ut cultum atque humaninatem in Hungaria divulgaret; sed rege ac fautore mortuo, universitas suo munere fungi desiit oblivioneque obruta est. Primo deinde bello universali confecto et re publica Bohemoslovacica orta, Universitas Comeniana Bratislavensis, quae hactenus exstat, ibidem condita est.

Oppido instituta culturalia multa sunt: Theatrum Nationale (1884-1886), Universitas Comeniana pro Comenio nominata (fundata anno 1919), Universitas Technica Slovacica (1938), Academia Scientiarum Slovacica (1953), variae scholae superiores praecipuae, multa theatra museaque. Ioannes Nepomucenus Hummel, compositor egregius, huius urbis filius fuit.

Res aspectabiliores

In media urbe in colle est burgus mediaevalis cum castello turribus quattuor protecto, qui proprium urbis signum declaratus est. Prima mentio fuit anno 907, antequam burgus longissime fortificationi ad imperii fines esset. Fortificatio est anno 1430 reconstructa, saeculis septimo decimo etduodevicensimo reconstructa, anno 1811 incendio devastata, anno 1953 renata.

Historicus locus circum aream mediam (Hlávne námestie) cum Puteo Sancti Rolandi (1572) situm est, cum curia Gothica (saeculorum XIII et XV), cum ecclesia cathedrali Sancti Martini (1302-1452: annis ab 1563 ad 1830 ibidem reges Hungariae coronati sunt), cum Fano Franciscanorum (saeculi XIII, quod autem postea in stilum Barocum mutatum est), cum Fano Societatis Iesu (1636-1638).

Bratislaviae pullulant palatia classicismi, velut Palatium Primatiale (1777-1781), Palatium Mirbach (1768-1770), Palatium Appónyi (1761/62).

Oeconomia

Posonium Slovaciae oeconomicum centrum maximum esse constat. Industriarum quaestuosarum exempla sunt chemia petrolica, constructio machinarum, fabricatio navium, impressoriae officinae. Insuper conficiuntur rotae, textilia, coria, supellex, vitra, escae, cosmetica. Circa oppidum vites et fructus coluntur.

Magnae nundinae quotannis habentur. Correspondentiae commeatus publici excellunt, existit portus maximus ad Danubium et aerodromium internationale.

Eponymus

Bibliographia

  • Andrew MacDowall, "Bratislava in the spotlight: Slovakian city celebrates 25 years as capital" in The Guardian (1 Ianuarii 2018)

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Bratislaviam spectant.
Lege Ἰστρόπολις ("Bratislavia") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Situs geographici et historici: Locus:  • 3992676 OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
  • Situs publicus
  • Situs peregrinatorum
Urbes Europae capitales

Ordine alphabetico enumeratae: Amstelodamum • Andorra Vetus • Athenae • Belogradum • Berna • Berolinum • Bratislavia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Chisinau • Eblana • Hafnia • Helsingia • Holmia • Kiovia • Labacum • Londinium • Lutetia • Luxemburgum • Marinum • Matritum • Minscum • Monoecus • Moscua • Olisipo • Osloa • Podgorica • Praga • Reykiavica • Riga • Roma • Scupi • Seraium • Serdica • Tallinna • Valetta • Vallis Dulcis • Varsavia • civitas Vaticana • Vilna • Vindobona • Zagrabia
Sub civitatum nominibus annexae: Albania • Andorra • Austria • Belgia • Bosnia et Herzegovina • Britanniarum Regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Helvetia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Islandia • Italia • Lettonia • Lichtenstenum • Lituania • Portugallia • Luxemburgum • Macedonia • Melita • Moldavia • Monoecus • Mons Niger • Nederlandia • Norvegia • Polonia • Romania • Russia • Ruthenia Alba • Sanctus Marinus • Serbia • Slovacia • Slovenia • Suecia • Turcia • Ucraina • civitas Vaticana

Capsae cognatae: Urbes Europae maximae • Urbes Africae capitales • Urbes Americae Australis capitales • Urbes Americae Septentrionalis capitales • Urbes Asiae capitales • Urbes Oceaniae capitales


Read next

In 194 languages

laAcèhадыгабзэAfrikaansAlemannischአማርኛaragonésÆngliscالعربيةܐܪܡܝܐالدارجةمصرىasturianuаварKotavaazərbaycancaбашҡортсаBasa BaliBoarischžemaitėškaBikol Centralбеларуская (тарашкевіца)беларускаяBetawiбългарскиবাংলাབོད་ཡིགbrezhonegbosanskicatalà閩東語 / Mìng-dĕ̤ng-ngṳ̄нохчийнCebuanoکوردیcorsuqırımtatarcačeštinakaszëbscziсловѣньскъ / ⰔⰎⰑⰂⰡⰐⰠⰔⰍⰟчӑвашлаCymraegdanskDeutschZazakidolnoserbskieʋegbeΕλληνικάEnglishEsperantoespañoleestieuskaraestremeñuفارسیsuomivõroføroysktfrançaisarpetanNordfriiskfurlanFryskGaeilgeGagauzGàidhliggalegoGaelgHausa客家語 / Hak-kâ-ngîעבריתहिन्दीFiji HindihrvatskihornjoserbsceKreyòl ayisyenmagyarհայերենinterlinguaBahasa IndonesiaInterlingueIdoíslenskaitaliano日本語la .lojban.JawaქართულიQaraqalpaqshaTaqbaylitқазақшаಕನ್ನಡ한국어перем комиkurdîкомиkernowekкыргызчаLadinoLëtzebuergeschлезгиLingua Franca NovaLimburgsLigurelombardlingálaລາວlietuviųlatviešuмокшеньMalagasyолык марийMāoriMinangkabauмакедонскиമലയാളംмонголဘာသာမန်मराठीBahasa MelayuMaltiэрзяньمازِرونیPlattdüütschNederlandsnorsk nynorsknorskNovialNouormandoccitanlivvinkarjalaиронਪੰਜਾਬੀKapampanganPapiamentuDeitschPälzischpolskiPiemontèisپنجابیپښتوportuguêsRuna Simirumantschromânăрусскийрусиньскыйсаха тылаsardusicilianuScotsسنڌيdavvisámegiellasrpskohrvatski / српскохрватскиSimple EnglishslovenčinaslovenščinaanarâškielâchiShonaSoomaaligashqipсрпски / srpskiSeeltersksvenskaKiswahiliślůnskiதமிழ்тоҷикӣไทยTürkmençeTagalogtolışiTok PisinTürkçeтатарча / tatarçaTwiудмуртئۇيغۇرچە / Uyghurcheукраїнськаاردوoʻzbekcha / ўзбекчаvènetovepsän kel’Tiếng ViệtWest-VlamsVolapükWinarayWolof吴语მარგალურიייִדישYorùbá閩南語 / Bân-lâm-gí粵語中文

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article