Autopsia est investigatio cadaveris ad causam mortis inveniendam. Corpus aperitur; membra et organa inspiciuntur et interdum removentur ad investigationes biologicas sive et criminologicas persequendas.
Verbum Latinum "autopsia" ab anno 1586 contextibus medicis adhibetur. Originem Graecum aevi Romani habet: αὐτοψία "oculis suis inspectio", e.g. apud Galenum. Auctores autem antiquiores tam Graeci quam Latini de inspectione et diagnosi hominum viventium, non cadaverum, scribebat. De inspectione post mortem Francogalli autopsie ab anno fere 1671 scribebant.
Cursus autopsiae
Hodiernis temporibus autopsia inter gradus primo inspectionis externae, deinde sectionis (examinationis internae), demum restitutionis evenit.
Nexus interni
Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad autopsias spectant. |
- Quomodo autopsia evenit. (Anglice)
Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!
Haec stipula ad pathologiam spectat. Amplifica, si potes!
