factograf
LA

Aralia

Aralia

Key facts

esttaxon
taxon nomenAralia
ordogenus
descriptum in fonteLexicon conversationis Meyeri, editio IV
Aralia elata

Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo: Apiales 
Familia: Araliaceae 
Subfamilia: Aralioideae 
Genus: Aralia 
L.
   

Aralia est genus plantarum florentium familiae Araliacearum, cui sunt 68 species agnitae deciduosarum vel sempervirentium arborum, fruticum, et herbacearum plantarum perennium rhizomatosarum. Plantae huius generis in Asia et America endemicum est, nonnullis speciebus in silvis montanis inveniendis. Araliae magnitudine variant, aliis speciebus solum 50 centimetra altis, aliis arboribus usque ad 20 metra altis attingentibus. Araliae magna folia bipinnata (bis complicia) in terminis eorum caulum vel ramorum habent; folia nonnullarum specierum setis teguntur. Caules nonnullarum specierum lignosarum aculeatissimi sunt, ut insignissime in Aralia spinosa. Flores albidi vel virelli in paniculis terminantur, et fructus atropurpurei, sphaerici sicut baccae, ab avibus cupide petuntur.

Species Araliae pro victu a larvis nonnullarum specierum Lepidopterorum sunt, inter quae Hemithea aestivaria.

Nonnullae species, notissime Aralia cordata, edules sunt, et pro victu hominum coluntur.

Taxonomia

Aralia spinosa.
Aralia spinosa.

Taxinomica generis Araliae circumscriptio magnopere variata est. Species olim in latioribus generis conspectibus comprehensae nunc in generibus separatis comprehenduntur, sicut Fatsia, Macropanax, Oreopanax, Panax, Polyscias, Pseudopanax, Schefflera, et Tetrapanax. Genus Dimorphanthus, olim distinctum a nonnullis habitum, nunc intra Araliam continetur ut sectio intra genus.

Diversitas

  • Aralia apioides
  • Aralia armata
  • Aralia atropurpurea
  • Aralia bicrenata
  • Aralia bipinnata
  • Aralia cachemirica
  • Aralia caesia
  • Aralia californica
  • Aralia castanopsiscola
  • Aralia chapaensis
  • Aralia chinensis
  • Aralia continentalis
  • Aralia cordata
  • Aralia dasyphylla
  • Aralia dasyphylloides
  • Aralia debilis
  • Aralia decaisneana
  • Aralia delavayi
  • Aralia echinocaulis
  • Aralia elata
  • Aralia fargesii
  • Aralia ferox
  • Aralia finlaysoniana
  • Aralia foliolosa
  • Aralia fragrans
  • Aralia frodiniana
  • Aralia gigantea
  • Aralia gintungensis
  • Aralia glabra
  • Aralia glabrifoliolata
  • Aralia henryi
  • Aralia hispida
  • Aralia houheensis
  • Aralia humilis
  • Aralia kansuensis
  • Aralia kingdon-wardii
  • Aralia laevis
  • Aralia malabarica
  • Aralia melanocarpa
  • Aralia merrillii
  • Aralia mexicana
  • Aralia montana
  • Aralia nguyen-taoi
  • Aralia nudicaulis
  • Aralia parasitica
  • Aralia plumosa
  • Aralia racemosa
  • Aralia regeliana
  • Aralia rex
  • Aralia ryukyuensis
  • Aralia scopulorum
  • Aralia searelliana
  • Aralia soratensis
  • Aralia spinifolia
  • Aralia spinosa
  • Aralia stellata
  • Aralia stipulata
  • Aralia subcordata
  • Aralia thomsonii
  • Aralia tibetana
  • Aralia tomentella
  • Aralia undulata
  • Aralia urticifolia
  • Aralia verticillata
  • Aralia vietnamensis
  • Aralia warmingiana
  • Aralia wilsonii
  • Aralia yunnanensis

Bibliographia

  • Frodin, D. G., et R. Govaerts. 2003. World Checklist and Bibliography of Araliaceae. Kew: The Royal Botanic Gardens, Kew.
  • Wen, J. 2004. Systematics and biogeography of Aralia L. sect. Dimorphanthus (Miq.) Miq. (Araliaceae). Cathaya 15–16:1–187.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Araliam spectant.
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Fossilworks • Plantes d'Afrique • Flora of China • Flora of North America • USDA Plants Database
  • Nomina Araliae,ultilinguia

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!

Read next

In 40 languages

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article