factograf
LA
Sign in

Adroccare

Adroccare

Adroccare sive hospitari est motus in scaccorum ludo proprius Regis cum una ex duabus Turribus eodem colore. Cum adroccat in latus Regis, Rex movet ad sedem Equitis sive g1 et Turris movet ad sedem Sagittiferi sive f1 (vide figuram dextra). Cum autem adroccat in latus Dominae, Rex movet ad sedem Sagittiferi sive c1 et Turris movet ad sedem Dominae sive d1.

Iste motus in Europa creatus est saeculo decimo quarto vel decimo quinto. Ergo scacci Asiatici adroccare non sinunt.

Necessaria

Adroccare licet dummodo hae condiciones explentur:

  1. Rex a ludi principio immotus esto;
  2. Turris, cum qua lusor adroccare vult, a ludi principio immota esto;
  3. Nulli calculi inter regem et turrem sunto;
  4. Rex etiam in periculo ne esto;
  5. Sedes, qua rex adroccans movetur, in periculo ne sunto;
  6. Id est, ullo motu, adroccantem regem in periculum ne mittito;
  7. Rex et Turris in eodem ordine stanto;

Saepe lusores errant, putantes necessaria ad adroccandum esse severiora. Ut sit clarius:

  1. Regem neque prius neque tempore adroccandi in periculo fuisse licet.
  2. Turrem, qua lusor utitur, in periculo esse licet.
  3. Turrem, in adroccando ad Dominae latus, per quadra quae in periculo sunt moveri licet.


In certaminibus

Ut adroccet lusor, primum oportet ut regem tollat et in unam e propinquis areolis moveat. Nonnulli regem et turrem simul tollunt utraque manu usi, quod autem regulis repugnat. Regulae enim omnes motus una manu perficiendos praecipiunt. In certaminibus, si Turrem lusor priorem attingit, Turris movenda est.

Read next

In 65 languages

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article