factograf
LA
Sign in

Adonis

Adonis
Mors Adonis. Sepulcrum fictile Etruscum saec. II a.C.n. (Museum Gregorianum Etruscum Romae: no. 14147)
Mors Adonis. Sepulcrum fictile Etruscum saec. II a.C.n. (Museum Gregorianum Etruscum Romae: no. 14147)
Vide etiam paginam fere homonymam: 2101 Adonis.

Adonis (-is sive -idis) fuit deus Graecus e mythologia Orientis introductus, Aphroditae vel Veneris amasius, cuius mortem et resurrectionem feriis annuis Adoniis celebrabantur. Mulieres hortos Adonis conficiebant. Urbs Phoenicum Byblos Adonidi sacra dicebatur

Nonnulla fragmenta e Sapphus carminibus veterrima testimonia cultus eius dei in Graecia habentur. In quibus etiam illa invocatio versu Adonio expressa legitur ὦ τὸν Ἄδωνιν. Praxilla poëtria hymnum in Adonim composuit e quo tres versus nobis servantur.

Ammianus Marcellinus physicorum interpretationem referens mythum Adonis ad segetes in flore carptas referebat.

Bibliographia

Veteriora
  • J. G. Frazer, Adonis Attis Osiris. 2 voll. 3a ed. Londinii: Macmillan, 1914 (The Golden Bough, 3a ed. [1911-1915] pars 4) vol. i, vol. ii apud archive.org
Noviora
  • Wahib Atallah, Adonis dans la littérature et l'art grecs, Parisiis, Librairie C. Klincksieck, 1966 Recensio critica Altera recensio critica Tertia recensio critica Quarta recensio critica
  • Joseph D. Reed, "The Sexuality of Adonis" in Classical Antiquity vol. 14 (1995) pp. 317-347 JSTOR

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Adonim spectant.
  • Imagines Adonis in Musaeo Iconographico Warburgiano

Read next

In 69 languages

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article