factograf
LA
Sign in

Addua

Addua

Key facts

estflumen
civitasItalia
procuratio superiorLangobardia
descriptum in fonteEncyclopaedia Ottonis

Addua (-ae, f.), sive Abdua (-ae, f.) et Abadua (Italiane Adda), est Italiae septentrionalis flumen, cuius cursum totum Langobardia regio continet. 212 milia (313 km) longum est, Italiae flumen quartum ob longitudinem, tertium post Padum et Ticinum, ob medianum onus regionisque latitudinem. Regimen eius satis est regulare, maxime cum a Lacu Lario (aut Comensi) regularetur, cuius simul influens emissariumque est. Fluminis onus minimum 18 m3/sec, maximum raro 1000 m3/sec excedit. Addua in Padi regione fluviali continetur atque sinistra parte affluens eius est. Provincias Sundrii, Leuci, Bergomi, Mediolani, Cremonae Laudisque Novae transit.

De cursu eius

Addua ex Monte Ferri (Italice Monte del Ferro) (Alpisella Vallis) in Raeticis Alpibus oritur. Postquam Vallem di Fraele atque Vallem Telinam, Sundrium urbem lambiens, apud Colicum in Lacum Larium influit. Aquae eius, postquam hanc regionem lacubus plenam aluerunt, cuiusdem emissarium egrediuntur a Lario extremo meridionali, ubi parvos lacus Garlatium (di Garlate) atque Ulginatium (lago di Olginate) format. Deinde Addua in meridiem se dirigit, flumen Brembium apud Vaprium accipit, atque paulo magis deorsum apud Cassianum in Padanam planitiem influit. Hinc inter meridiem et orientem declinat, Laudem Novam transgreditur, Sarii aquas apud Montodine in provincia Cremonense) accipit, Picelonum transit, atque in Padum flumen apud Castrum Novum se immittit altitudine 36 metra supra mare inter urbes Placentiam Cremonamque.

De aquarum eius natura

Sub aquarum eius naturae iudicio, fluminis regimen regulare est, cum moveretur aquarum eius nivalis glaciali origine magnoque lacu quod inferum cursum suum (deorsum Leuco) temperat. Tempora igitur exiguae aquae duo sunt, hieme aestateque, ac duae auctae, vere autumnoque ob molium glaciatarum solutionem pluviasque in fluminis regione. Tamen hoc regimen naturale late mutatur lapidum molibus, quae ad vim electricam adquirendam aedificatae sunt, praesentes maxime inter montes, sed etiam ad Picelonum proficiscentes.

Rerum naturalium eius descriptio

Post glaciales aetates, caeli mutationes siverunt incrementum silvarum, quae etiam Padanam regionem tegebant. Ab infima Media Aetate hae silvae gradatim deminutae sunt usque ad earum paene totalem extinctionem. Iuxta fluminis cursum inferum duo agri tuti 16 Septembris anno 1983 instituti sunt:

  • Parco Adda Nord, qui longus est 37 milia (54 km) et se a Leuco (ubi Addua Larium relinquit) usque ad Trochazanum extendit;
  • Parco Adda Sud, qui longus est 41 milia (60 km) et a Ripalta usque ad ostium in Padum pertinet.

De monumentis iuxta cursum fluminis

Ex monumentis quae ad Adduae ripas sunt, memoranda sunt Forte di Fuentes (Colico), castellum Tritii situm, et oppidum Picelonum, architecturae militaris magna exempla, reminiscentia tempora in quibus flumen discidium etiam militare erat. Rerum naturalium horti sunt, ut ii ad Ripaltam, Agellum Gomperticum atque Camairagum siti. Oppida Ambreciacum et Villa Ripae Abduae in oppositis ripis sita a scapha historica connectuntur, quae secundum aedificandi descriptione a Leonardo Vincio concepta exstructa est.

Nexus interni

Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Adduam spectant (Adda River, Adda river).

Notae

Haec stipula ad flumen spectat. Amplifica, si potes!

Read next

In 59 languages

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article