

Acetum est Solutio aquosa(en) acidi acetici et compositorum vestigialium quae sapores comprehendere possunt. Qui acidum ex aethanoli fermentatione manu et natura fit. Per quinquaginta saecula vel plura, homines acetum faciunt, ut in rebus culinariis et medicis adhibeatur.
Summa acidi in aceto solet stare inter 4 et 8 centesimas, saepissime fere 5 centesimas per copiam in aceto edendo et ad 18 centesimas in aceto quod adhibetur ad res in muria condendas. In acetis naturalibus praeter acidum aceticum insunt etiam quantitates minores acidi tartarici, acidi citrici, et aliorum.
Proprietates
Historia
Primum acetum ab hominibus factum nobis notum in Aegypto abhinc annorum 5000 fere effectum est, ubi archaeologi vestigia aceti in urceis invenerunt.
In Bibliis Sacris acetum commemoratur ut res minus iucunda (Ps. 69:21, Prov. 25:20). Iesu Christo in cruce pendenti acetum offertum esse dicitur (Ioh. 19:29).
Bibliographia
- Fontes antiquiores
- de la Reynière, Grimod, et al. 1804. Almanach des gourmands vol. 2, secunda ed. Textus, pp. 235-242; vol. 7, pp. 76-80; vol. 8, pp. 120-124, 279-281.
