factograf
LA

Acapulcum

Acapulcum

Key facts

numerus incolarum673,478
area1,881km²
esturbs, megalopolis, urbs portuosa
civitasMexicum
inceptio1520
elevatio super fastigio maris30m
Magnae insulae et condominia decennia 199 et 200 aedificata sunt.
Magnae insulae et condominia decennia 199 et 200 aedificata sunt.
La Quebrada.
La Quebrada.
2 images

Acapulcum, vel Portus Aquae Pulchrae, rite post 1885 Acapulco de Juárez, est urbs, municipium et maior portus marinus in civitate Guerrero in Pacifico Mexici litore, 300 chiliometra ad meridio-occidentem Mexicopolis sita. Acapulcum in sinu alto et hemicyclico iacet, portus post primo Mexici aevum coloniale conditus. Id est portus navium et cruising lines quae inter Panamam et Franciscopolem Californiae Civitatum Foederatarum navigant. Urbs est maxima in civitate, Chilpancingo capite civitatis multo maior, et adeo maxima urbs litoralis balneariis in Mexico praedita.

Constat Acapulcum esse in veterrimis notissimisque devertendi locis litoralibus Mexici. Annis 1950 magnus locus recreationis luminum et milionariorum Ruscisilvanorum factus est.

Nomen Acapulcum ex locutione Navatlaco Aca-pol-co deducitur, quae 'Ad harundines magnas' vel fortasse 'Ad harundines confractas' significat. Verba de Juárez nomini publico anno 1885 addita sunt, ex Benedicto Juárez, superiore Praeside Mexici appellata. Sigillum urbanum confractas monstrat harundines vel calamos.

Educatio

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Acapulcum spectant.
  • Urbanus situs publicus
  • "Acapulco Then and Now," apud Life (photographemata)

Read next

In 94 languages

Text from Wikipedia, CC BY-SA 4.0 · Source article