Immanis diruptio est theoria scientifica quae universi originem (aut creationem) fere 13.7 millia millionum annos abhinc e statu primaevo calidissimo densissimoque explicat.
Edwinus Hubble astronomus fuit qui primus stellae colorem rubescere in proportione eius distantiae a Tellure notavit, mundi universi expansionem indicans (expanionem quam Georgius Lemaître iam duos annos prius postulaverat). Hoc rubescimentum? provenit e lege a Christiano Doppler descripta, qua undarum frequentia modo praedictabili augescit vel diminuit inter corpora spectantia, si ea vel ad se vel ab se movent. Cum corpora ab se movent, igitur, lucis frequentia tantum descrecit, ut lux rubriora videtur. Secundum legem Hubbleanam (quae ab anno 2018 etiam lex Hubblei Lemaitriique(en) appellatur), autem, stellae velocitas, a lucis rubescimento deducta, augescit secundum stellae distantiam a nobis. Est, ut Hubble deduxit, sicut spatium ipsum ubique continue creatur, tantum ut distantiae inter corpora augescant in proportione distantiae inter ea. Hic distantiae auctus perpes est qui vocatur expansio mundi universi.
De evidentia expansionis
Evidentiae additionales de expansione sunt:
- rubescimentum lucis stellarum quod augescit secundum distantiam stellarum, ut Hubble invenit,
- cosmica radiatio micrometrica primordialis (CRMP), calorem magnum antiquissimum demonstrans, quae Penzias et Wilson anno 1965 metuntur, et
- abundantia elementorum chemicorum in mundo universo
De singularitate quam expansio suggerat
Haec expansio suggeret, si universum expandet, expandet a puncto uno. Tale punctum, materias omnes et energiam continuerit et densum et calidum fuerit fere infinitum. Physici de rerum ante immanem diruptionem natura inter se non consentiunt, at relativitas generalis praedicit necessarie singularitatem gravitatis.
Nexus interni
Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad immanem diruptionem spectant. |
- Proiectum indicis aperti: Cosmologia
- PBS.org, "Ab immani diruptione ad casum Universi: linea temporis"
- "Gratus apud historiam Universi"
